Latin
675.5 to 675.7
Ficino, Opera omnia 675.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem non ab incerto &inordinato in incertum &ordinis expers oberrat, sed à certa quadam &ordinata natura in certum quiddam ordinatumque dirigitur, quod cum natura illam conueniat unde motus incepit. Vnumquodque enim ad suum recurrit potius, quam alienum, alioquin &dissimiles rerum species nonnunquam similiter, &similes saepe dissimiliter mouerentur, ac eadem species aliàs atque aliàs modo diuerso, &species diuersae saepe modo eodem agitarentur. Adde praeterea quòd auferretur motionis illa successio, qua gradatim deinceps per plures congruosque gradus formasque decentes certo tempore profluit, certis temporum curriculis refluit. Adde postremo, quod non in talem quandam uel regionem, uel qualitatem, uel substantiam potius, quàm in quamlibet aliam quisque modus dirigeretur. Ordinatißimus mundi motus ad cerium finem prouidentia diuina dirigitur. CImotus singuli ordine quodam mirabili transiguntur, certè uniuersus mundi ipsius motus ordinis perfectione non caret. Sicut enim ab uniuerso atque ad uniuetsum sunt singuli, sic ab uniuersi ordine accipiunt ordinem, &ad uniuersi ordinem referuntur. In hoc ipso communi totius ordine omnia quamuis diuersissima una quadam conuenientia &ratione reducuntur in unum. Igitur ab uno quodam or dinatore ratione plenissimo cuncta ducuntur. Siquidem ordo apprimè rationabilis à summa mentis ratione &sapientia manat, in qua necessariò praescripti sunt fines singuli, ad quos dirigat singula. Praescriptus est finis etiam uniuersi communis, ad quem fines singuli perducantur. Quos terminos habet motus elementorum &plantarum, atque brutorum. Vos terminos habeat motus elementorum &plantarum animaliumque brutorum non dubitamus. Elementa quidem alia grauitate quadam ad centrum mundi descendunt. Alia leuitate ad concauum sphaerae superioris ascendunt.