# Opera omnia 676.1-3

Ficino, Opera omnia, 676.1 to 676.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/676.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/676.1

Motus quoque plantarum ex uirtute nutriendi generandique profectus in plan tae ipsius sufficiente alimento & generatione plantae similis terminatur. Idem accidit uirtuti quae nobis ac brutis cum arboribus est communis. Brutorum animalium motus, qui propriè ad sensum attinet, à forma sensibili atque indigentia naturae procedit per ea quae extrinsecus sentiuntur ad explendam corporis indigentiam. Idem naturae illi contingit, quam habemus ipsi cum animalibus quibusque communem. Omnes hae quas modò narrauimus motiones, quoniam ad particulare quiddam tendunt à particulari etiam ui prouenire noscuntur. Atque in his, quos diximus, terminis quictem agunt sufficientem, & quantum earum natura requirit perficiuntur. Quaestiones quinque de mentis motu. Vperest ut de mentis humanae motu quęramus. Primo, Vtrum ad aliquem ten dat finem nec ne? Secundo, Vtrum motionis eius finis sit motus an status? Tertio, Vtrum particulare quiddam hoc bonum sit uel uniuersum? Quarto, Vtrum optatum finem suum, id est, summum bonum, quandoque consequi ualeat? Quinto, Vtrum postquam perfectum adepta est finem, aliquando inde discedat? Mentis motus certum respicit finem. CIcaetera non sapienti casu passim oberrant, sed ordine quodam rationabili ad quiddam maximè proprium & conuenientissimum diriguntur, quo & prorsus perficiuntur, multo magis mens quae est sapientiae receptaculum, quae naturalium rerum ordinem & fines intelligit, quae res suas quotidie ad finem quendam rationabiliter ordinat, quae alijs omnibus quotcunque praediximus est perfectior, multò, inquam, magis naturali instinctu ordinatum finem aliquem respicit, quo & ipsa ad uotum perficiatur. Praesertim, quia quemadmodum singulae uitae partes, id est, consultationes & electiones, & facultares ad fines singulos referuntur, quaelibet enim harum proprium respicit finem tanquam bonum. Sic uniuersa uita ad finem bonumque similiter uniuersum. Cùm enim partes quęlibet seruiant toti, sequitur ut ordo qui partibus inest inuicem sit propter earum ordinem ad ipsum totum maximè pertinentem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
