Latin
676.4 to 676.6
Ficino, Opera omnia 676.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ordo rursus earundem qui ad sines spectat particulares à communi quodam dependeant totius ordine qui ad communem totius finem praecipuè conferat. Profecto si motor quilibet sui ipsius gratia mouet, consentaneum est mentem non ob aliam causam sua quaelibet ad fines proprios ducere, nisi ut ad communem mentis finem bonumque conducant. Denique quis adeò mentis inops, ut opinetur mentem anniti tàm natura, quàm proposito singulis diuersisque ad unum quiddam ordinem exhibere, nisi ipsa quoque ordinem quen dam haberet ad unum? Nempe cum ultimus communisque finis ubique reliquos moueat. Est enim primum quod appetitur cuius gratia caetera appetuntur. Nimium si ultimus ipse communisque absit omnino reliqui adesse non possunt. Nisi enim absoluta totius aedificij forma praescripta sit architecto, nunquam diuersi ministri eo ordine qui ad totum ipsum conducat ad diuersa opera mouebuntur. Imò uerò nullo pacto ad ministeria praefinita mittentur ab illo, qui non ipse prius communem totius operis terminum habuerit praefinitum. Finis motionis intellectualis non est motus, sed status. CImotionis intellectualis finis est ipse motus certè mouetur ut moueatur, rur, susque ut moueatur deinceps sine fine mouetur, hinc efficitur ut in ipso motu iugiter perseuerans moueri non desinat, ideoque nec uiuere desinat unquam neque cognoscere. Forsitan hic ille iugis est animi motus quo semper agi &uiuere animus à Platonicis nonnullis existimatur. Puto autem mentem quandoquidem statum noscit iudicatque ipsum mutatione praestantiorem, atque naturaliter appetit illum ultra motum, in habitu quodam stabili potius, quam mobili conditione bonumque suum optare, &denique consequi.