# Opera omnia 677.1-4

Ficino, Opera omnia, 677.1 to 677.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/677.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/677.1

Huius rei inditium est, quod mens in statu proficit magis, quam in motu. Rursus, quod familiaria eius obiecta sunt rerum rationes aeternae, non mobiles materiae passiones. Accedit quod quemadmodum uitae uirtus scilicet intelligentia, & uoluntas ultra rerum mobilium fines ad stabiles progreditur & aeternas, sic ipsa uita ultra mutationem quamlibet temporalem certè finem bonumque suum in aeternitate consequitur. Alioquin non posset animus unquam, uel intelligendo, uel appetendo, terminos mobilium transgredi, nisi eos supergredi uiuendo ualeret. Denique motus semper est imperfectus tenditque ad aliud, ipsius uerò finis, praesertim summi, ratio est ut neque imperfectus sit, neque ad aliud quicquam progrediatur. Mentis obiectum & finis est uniuersum uerum atque bonum. CEd nunquid proprium quiddam uerum bonumque finis sintelligentiae uoluntatisque dicitui? An uniuersum? Vniuersum certè. Quoniam intellectus amplissimam quandam eius, quod Philosophi ens uerumque & bonum nominant concipit notionem. Sub qua quicquid uel est, uel esse potest penitus comprehenditur. Hoc ipsum quid ens uerumque & bonum dicitur omnia continens. Peripatetici esse putant commune humani intellectus obiectum. Quia sicut obiectum sensus sensibile sit, intellectus ipsius obiectum intelligibile dicitur. Intelligibile autem amplitudine sua omnia comprehendit. Rursus intellectus natura afficitur ad totam entis amplitudinem comprehendendam, ac in eius notione omnia conspicit, uicissimque in omnium notione inspicit ipsum. Praeterea sub ratione ueri intelligit, sub ratione boni appetit omnia. Haec autem utraque ad rationem entis Peripatetici referunt. Vtrum uerò bonum ente latius sit quod Platonici putant nec ne ad propositam quaestionem nihil referre uidetur. Vtamur igitur in praesentia tribus his, si placet, nominibus, scilicet ente, ueroque & bono tanquam idem significantibus, nam in commentarijs Philebi diligentius ista discussimus. Quaerendum uidetur in primis utrum intellectus quicquid sub ente concluditur perspicuè possit attingere? potest utique. Diuidit enim ipsum in genera decem generalissima, rursusque genera decem in genera subalterna gradatim sub ipsis, quam plurima. Deinde species quasdam ultimas sub generibus collocat subalternis. Denique speciebus singula subijcit, ut ita dixerim, absque fine.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
