# Opera omnia 678.5-6

Ficino, Opera omnia, 678.5 to 678.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/678.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/678.5

Ergo sicuti neque elementum, ita neque mens ab alio in aliud semper praeter terminum frustra progreditur, sed terminum quandoque attingit suijpsius gratia exoptatum. Sunt autem in rebus actionibusque naturalibus & humanis principia quaedam, sunt & fines. Contra naturam ipsam rationemque principij est, ab alio semper principio ad aliud ascendere sine principio. Contra rationem finis est à fine deinceps in finem descendere sine fine. Omnis actio à summo agente, omnis appetitio à fine summo ducit originem. Quaecunque enim propter aliud talia sunt uel talia, ad ipsum quod propter se tale existit necessariò reducuntur. Igitur si utrinque summa deiunt, neque actio prorsus incipiet ulla, neque appetitus aliquis incitabitur. Denique cum motor suijpsius gratia moueat, ubi summus est motor, summus finis pariter reperitur. Idque & ordine rerum quolibet, uerum est, & in ordine similiter uniuersi. Sed iuuat rationem de mente superiorem aliquanto latius explicare. Si quis à nobis quaerat, utrum horum perfectius sit, intellectus ne an sensus, intelligibile ne an sensibile?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
