Latin
679.1 to 679.4
Ficino, Opera omnia 679.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
promittemus ei nos quod desiderat protinus ostensuros, si modo nobis prius ad hoc unum ipse responderit. Sis ô amice, qui me rogas, esse aliquid in te ipso quod aliquam habet utrorumque notitiam, notitiam, inquam, intellectus ipsius &sensus, rursum intelligibilis atque sensibilis. Eadem enim uis quae hęc inuicem comparat, iam utraque quodammodo uidet. Responde igitur, nunquid uis eiusmodi sit intellectus an sensus? Responde, quaeso, libenter. Vt hac ego responsione tua, mox tuae illi interrogationi respondeam. Iam igitur te sic audio respondentem. Virtus eiusmodi non est sensus. Omnes enim continuè sensibus utimur, ac maximè &intentissimè utimur. Si igitur sensus uidere se posset &illa, uel omnes, uel quamplurimi facileque, &clarè uim ipsam sentiendi &intelligendi atque intelligibilia sensibiliaque cognoscerent. Cum uerò paucissimi sint, qui ista cognoscant omnia, atque ij quidem uix, &non sit diuturna intelligentiae argumentatione cognoscant, certum est sensum nequaquam nosse, uel seipsum uel intellectum &intellectus obiecta. Imo uerò haec omnia constat ab intellectu cognosci. Praeterea uis illa quae de utrisque perquirit, eadem est ac illa, quae etiam ratiocinando haec inuenit, &ratione concludit utrum sit inter illa perfectius? Quod autem ratiocinando quaerit rationemque assignat, ratio est, non sensus. Igitur solus intellectus est, qui haec omnia nouit. Igitur &ego priori tuae illi quaestioni iam ita respondeo. Tantò saltem perfectior intellectus est sensus, quantò uis eius latius perfectiusque propagatur agendo, sensus, ut ipse monstrabas, neque seipsum, neque intellectum intellectusque obiecta potest agnoscere, intellectus autem utraque noscit. Accedit alius quidem perfectionis gradus. Quippe intellectus quando se atque sensum caeteraque quantum ad perfectionis attinet gradus inuicem comparat, iam summam ipsam perfectionis formam quasi ante oculos habet, ad quam utraque conferens, quod ad ipsum accedit propinquius, idem iudicat esse perfectius. Si summam perfectionis attingit formam, proculdu bio ex summa quadam ad eam proportione hanc attingit. Non solum igitur perfectior est, quam sensus, sed etiam penè post perfectionem ipsam summè perfectus. Video tertium insuper perfectionis intelligentiae gradum, nam dum quęrit iudicatque scipsam, certe refle ctitur in seipsam. Quod autem tale est etiam in seipso existit &permanet, est insuper incorpo reum penitus atque simplex. Denique cum ex seipso ad seipsum motu circulari progrediatur, potest utique sempiterne moueri, hoc est, agere semper &uiuere.