# Opera omnia 679.5-9

Ficino, Opera omnia, 679.5 to 679.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/679.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/679.5

Mitto quod intelle ctus tanquam perfectior paucioribus est communis, seriusque & rarius exercetur, ac tan quam finis post uegetationis usum sensumque conceditur. Dat sensui regulam atque leges finemque praescribit, seipsum ad agendum pro arbitrio ducit quando ratiocinatur atque consultat. Sensus autem, ubi ratio non resistit, instinctu semper naturę propellitur. Mitto quod ratio saepe aliter eligit, quam sensus & usus corporis exigat, quia uidelicet electionis prin cipium non pendet à corpore, alioquin finis eius semper spectaret ad corpus. Rationem certè in motu suo nequaquam subdi corporibus ex eo perspicitur, quod speculando tran scendit corpora, consultando se ad diuersa oppositaque extendit, eligendo corporis incli nationi saepe repugnat. Quare multò minus in essentia uitaque corporibus ullis subijcitur. Quid? quod sensus procedente aetate quodammodo hebetari uidetur, intellectus uerò nequaquam, potest tamen ab intentione speculationis auerti, quando in curando colendoque corpore nimium occupatur. Quid? quod sensus ipsius obiectum quotiens uehementius est, laedit subito sensum, atque post illius occursum non potest euestigio sensus debiliora discernere. Sic offendit oculum splendor exuberantior, sic offendit aures stre pitus uehementior. Mens uero contra, ab excellentissimo sui obiecto neque laeditur unquam neque confunditur. Imò eo cognito inferiora simul clarius ueriusque discernit. Quod quidem mentis naturam esse significat summopere spiritalem & excellentem. Quid? quod sensus solis corporeis terminatur obiectis, intellectus autem secundùm intimam actionem ab omnibus emergit corporibus, utpote qui secundum essentiam atque uitam non sit submersus. Formas corporales separat à materiae passionibus, formas quoque illas quae per se penitus sunt incorporeae discernit à corporalibus, quippe qui ipse à materiae passionibus atque à corporalis formae conditionibus sit separatus. Pręterea sensus particum laribus solum obiectis est contentus. Familiaria uerò intellectus obiecta rationes ipsae rerum sunt uniuersales & sempiternae, quas non aliter, quam per praecipuam quandam ad ipsas proportionem familiariter potest attingere, ex quo apparet ipse quoque absolutus & sempiternus. Praesertim quia rationes eiusmodi per species quasdam attingit, quas ipsemet & facit, & suscipit. Quas esse necessarium est à materiae passionibus absolutas, alioquin rationes ideasque illas referre non possent. Intellectus autem ipse nisi à materiae passionib. liber existeret, species eiusmodi neque hoc pacto facere posset, neque suscipere. Mens magis, quàm sensus optatum finem consequi potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
