# Opera omnia 68.5-7

Ficino, Opera omnia, 68.5 to 68.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/68.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/68.5

Hoc pacto in Deuteronomio de seruo emptino dicit: Erit tibi seruus holam id est, in seculum, in seculum inquam uitae tuae, uel serui non ultra, unde seculum ibi non totam rerum, sed huius, uel illius hominis durationem significat. Moses autem ubi ceremonias seruari iubet circa Sabbatum, Pascha, Pentecosten, festumque Tabernaculorum, expiationis diem, atque similia, nunquam illis dictionibus, quae absolutam aeternitatem significant, utitur, sed holam duntaxat, quod certum significat seculum, id est, totum seculum ueteris Testamenti, donec Testamentum nouum per Messiam constituatur, & ceremoniae ueteres dum uidebuntur arescere, reuirescant, & in nouis consumentur potius quàm consumantur. Sic lesus noster impleuit legem, quando quae fuerant imperfecta perfecit. Atque haec ipsa legis Christianae perfectio declarat ipsam Mosaicarum constitutionum finem terminumque durationis extremum existere, quod per Hieremiam praedixerat, ut diximus, Deus legem nouam promittens à Mosaica differentem. Si quis autem qua in re perfectior noua sit quàm uerus, inquirat, consideret quinque praecipuas, quantum ad propositum spectat, nouae id est, Christianae legis excellentias esse. Prima est, Lex Mosaica in tabulis lapideis corruptibilibusque tradita fuit: Lex noua erat, ut Hieremias ait, cordibus, & mentibus inurenda. Quod quidem significat, nouam hanc disciplinam magis spiritalem esse, adde & aeternam, quoniam naturalis legis instar aeternis mentibus imprimitur in aeternum. Vetus autem temporali subiecta data fuit ad tempus. Secunda, Vetus illa constitutio praeter illa, quae ad legem pertinent naturalem, solum Gentem Israëliticam, (cui data est) obligauit. Hinc Pialmista de Deo dicit: Annuncians uerbum suum lacob, iustitias & iudicia sua Israël, non fecit taliter omni nationi, & iudicia sua non manifestauit eis. Lex autem noua non aliter, quàm naturalis omnes astringit. Quapropter Esaias de Messia, eiusque doctrina sic inquit: Donec ponat in terra iudicium, & legem eius insulae exspectactabunt. Tertia, Prisca decreta. (his exceptis, quae ad naturale ius pertinent) etiam subiectum populum, non ubique, sed in sola promissionis regione alligasse dicuntur. Quod ita Deutero nomij uerba declarant: Scitis, quod docuerim uos praecepta, atque iustitias, sicut mandauit mihi Dominus Deus meus, ut faciatis ea in terra, quam possessuri estis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
