# Opera omnia 680.1-4

Ficino, Opera omnia, 680.1 to 680.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/680.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/680.1

Atio quidem nobis propria est, non enim bestijs eam Deus infudit, alioquin dedisset eisdem sermonem tanquam rationis interpretem, manum insuper tanquam rationis ministrum & instrumentum, praeterea uideremus in hestijs aliqua consultationis ueritatisque inditia. Nunc autem uidemus eas nunquam aliter facere, quàm impulsu naturae, ad necessitatem duntaxat corporis impelluntur. Omnes araneae similiter texunt telam, neque texere discunt, neque tempore quamuis longo in melius texendo proficiunt. Postremo apparerent in brutis certa quaedam religionis inditia atque opera omnibus manifesta. Vbi enim intellectus adest, qui tanquam ocu lus quidam est ad lumen intelligibile constitutus, ibi quoque intelligibile lumenqui Deus est lucet, suspicitur, amatur & colitur. Quanto intellectus perfectior est, quam sensus, tantò saltem homo perfectior est, quam brutum, atque ex hoc ipso est perfectior quod ha bet ipse proprium, bestijs non commune. Itaque propter intelligentiam tantum perfectior iudicatur. Praesertim tùm intelligentiae munere ad infinitam perfectiosem, qui Deus est, affectu, speculatione, cultuque accedat. Perfectio autem cuiusque praecipua inconuenientis finis possessione consistit. Cuius quidem consecutio tanio facilior est & plenior quantò innata perfectio uberior. Vbi enim perfectio illa formulis quae innascitur ab initio praeualet, ibidem naturae ordine finalis ipsa perfectio abundantius & facilius feliciusque conceditur, siquidem illa huic obsequitur, nec illius obsequio prouenit. Vnde concluditur, ut multò magis faciliusque ratio, quam sensus, homo quam brutum, finem congruum optatumque consequi posset. Immortalis animus in corpore mortali semper est miser. Xperimur autem in nobis bestiam nostram, id est, sensum, finem suum bonumque saepissimè consequi, quando scilicet sufficientis obiecti sui consecutione, quantum ad ipsum pertinet, prorsus impletur, homo uero noster, id est, ratio quando Sfinem consequatur optatum non experimur. Nam in summis esset corporis uoluptatibus quando sensus ipse quantum in se est impletur omnino, ratio adhuc uehementer sollicitatur, sensumque sollicitat. Siue enim sensibus obsequi uelit, semper aliquid suspicatur, noua machinatur eblectamenta, continuè, nescio quid ultra requirit. Siue sen sibus repugnare contendat, uitam reddit laboriosam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
