Latin
682.1 to 682.4
Ficino, Opera omnia 682.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habitus autem sempiterni animi maximè naturalis esse uidetur, ut suo in corporem uiuat iam sempiterno. Hinc necessaria ratione concluditur, immortalitatem claritatemque animi posse ac debere quandoque in corpus proprium effulgere. In quo quidem statu solum summa hominis beatitudo completur. Atque hęc quidem Prophetarum Theologorumque sententia à Magis &Mercurialibus Philosophis &Platonicis confirmantur. Mens adepta beatitudinem nunquam amittit. Vando uerò infinitum attingat anima finem, cum ea praecipuem ratione hunc attingat, qua hinc afficitur &trahitur, &perducitur, attingit utique sine fine. Si potuit ex finito quodam gradu qui infinitè distat ad immensum quandoque A resurgere, potest etiam in ipso immenso infinitè manere. Praesertim quia eadem infinita potestas, quae tam longe traxerat ad seipsum uehementius, quàm explicari possit in se proximè retinet. In bono autem infinito neque quicquam fingimali potest, &quicquid boni fingi optarique potest, plenissimè reperitur. Illic igitur aeterna uita, clarissimum intelligentiae lumen, status mutatione carens, habitus priuationis expers, secura tutaque totius possessio boni, gaudium undique plenum. Finis quinque quaestionum de mente. Super sensum est intellectus. Super sensibile est intelligibile. Super mentes nostras, sunt aliae mentes, super formas corporales, sunt formae incorporales. S. D. Marsilius Ficinus Florentinus Conphilosophis suis, Vid in rebus tàm naturalibus, quàm humanis uerius meliunsue sit, quotidie ratiocinando &consultando quaerimus atque inuenimus. In quo quidem discursu communibus incorporeisque quibusdam ueritatis bonitatisue regulis utimur. Atque ea de quibus agitur ad incorpoream communemque &summam ueritatis bonitatisue formam comparando referimus. Vt quod ad ipsius gradum inter alia propius uidetur accedere, id esse caeteris uerius ac melius iudicetur. Hoc autem totum non sensu facimus, sed ratione, sola enim in hominibus ratio est, quae rerum rationes assignat, atque ratiocinando communibus regulis ad communem formam singula comparat. Hinc duo praecipuè concluduntur. Primum, rationem sensu ueriorem admodum melioremque existere, siquidem sola haec nobis ad summam ueritatem &bonitatem, tàm discursu, quàm affectu se confert. Et cum de ipsa ueritate sensus &bonitate, qualiscunque illa sit, agitur, hoc ipsum non sensus ullo pacto, sed ratio perficit. Secun dum, quòd quantò ratio uerior, &melior est, quam sensus, tantò saltem quae rationis obiecta dicuntur ueriora melioraque sunt, quàm sensus obiecta.