# Opera omnia 682.5-6

Ficino, Opera omnia, 682.5 to 682.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/682.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/682.5

Praesertim quia quotiens de rerum sensibilium ueritate uel bonitate perquiritur, non aliter hoc ipsum uel indagari potest, uel inueniri, quàm uirtute quadam & luce intelligibilium rationum atque rormarum. Quamobrem intelligibilia haec, quae intellectus obiecta dicuntur, id est, rationes ipsae rerum incorporales atque formae à materiae passionibus absolutae uerius meliusque sunt, ideoque magis in rerum natura uidentur existere, quam formae corporum quę sensibus offeruntur. Accedit ad haec, quod quemadmodum sensibile mouet sensum, sic quodammodo intelligibile intellectum. Si non possumus quae infra nos sunt percipere, nisi ab illis per species quasdam quodammodo moueamur, multò minus possumus quicquam supernos concipere, nisi ita moueamur ab ipso, ut mens eius semine praegnans, prolem inde parturiat praestantioris substantiae similem. Mens enim uirtute omnino propria nihil ederet unquam, nisi uel inferius, uel aequale. Ergo quando mens ad ipsum intelligibile surgit, tàm sensibili uerius, quàm saepe ipsa mente praestantius necesse est eam ad ipsum supra seipsam illius uirtute penitus eleuare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
