# Opera omnia 684.1-4

Ficino, Opera omnia, 684.1 to 684.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/684.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/684.1

Omne mentium lumen à Deo pariter & in Deum, Luna haec nostra quando ita diuinum prospicit Solem ut esse illum infinitum, & qua ratione sit talis, prorsus aspiciat, & quia sit infinitus, ideo infinito penitus interuallo angelos asserat antecedere, ipsosque angelos illius comparatione nihilipendat, radium eiusmodi quo & super angelos & infinite progreditur, & ipsos pene pro nihilo habet, certè ab angelis non accepit. Neque rursus à Deo ipso per angelos. Nam radius dum per angelum transit determinatum, determinatur & ipse, unde nequit ad proprium immensi in quantum immensum est uel prospectum erigere uel affectum. Virtute enim propriè infinita opus est ad motum illum qui ad infinitum propriè uergens terminum, sic absque fine progreditur, ut in termino infinito duntaxat finem facere ualeatu. Igitur solius immensi Dei pu rus radius est, quo immensum esse Deum agnoscimus, quem nisi nouerimus, semper ultra perquirimus. Solius quoque immensi Dei flamma uidetur, qua sic ardemus immen sum ut liquor ullus praeter immensum sitim posset extinguere, imò, (ut rectius loquar) implere. Forsitan operaepretium erit similitudinem illam de Sole Platonicam, quemad modum in libro de Amore & in Theologia latissimè explicauimus, hic quoque aliquan tò latius, quàm superius explicare. Inter omnia sensuum instrumenta purissimum oculus est. Inter omnes animae uires purissimum intellectus. In mundo uisibili summum uisibile Sol. In mundo intelligibili summum intelligibile Deus. Igitur quemadmodum se ad uisibile uisus habet, sic penè ad intelligibile intellectus. Visus uisibilia omnia, id est, colores, in summi uisibilis, id est, Solis fulgore discernit. Intellectus intelligibilia omnia ueraque cuncta in summi intelligibilis, ueritatisque ipsius lumine conspicit. Ac taniò magis intellectus quilibet eiusmodi indiget lumine, quàm uisus illo, quantò magis omnis intellectus, & quoduis intelligibile à supremo & infinitò intelligibili dependet, quam uisus & uisibile quodlibet ab ipso Sole, qui finitus est, & à causis superioribus producitur & seruatur. Quicquid uidetur usque siue ab oculis animalium quorundam, quae innato quodam radiolo noctu uident, siue ab alijs ad ignis stellarumume lumen, totum hoc Solis ipsius splendore uidetur. Sicut enim omne calidum à summe calido, sic omne lucidum à summe lucido efficitur & seruatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
