# Opera omnia 685-2

Ficino, Opera omnia, 685. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/685-2

Mens sempiterna est, quia radio desuper accepto utitur ad aethera. Voniam uerò mentis acies non aliter per eiusmodi radios agit, hoc est, uidet & appetit, quam substantia ipsa mentis eos acceperit, idcirco clarissima uerae rationis luce concludimus, omnibus uel infimis mentium gradibus à prima mente, imò à summo mentium lumine aeternitatem uitae ipsius esse tributam, quandoquidem omnibus naturalis aeternitatis agnitio quaedam & appetitio ueneratioque conceditur. Mens Dei radio reflexo intelligit creata, recto creatorem. Vna haec nostra, id est, mens, prout in Solem suum magis minunsue & aliter atque aliter conuertitur, uel auertitur luminis & umbrarum quarundam diuersitate & uicissitudine uariatur. Nunquam tota recipienda luminis facultate priuatur. Nunquam tamen tota undique fulget, pars enim ratione carens, utpote quae sit quodammodo densior, id est, ineptior, non refulget. Luna, inquam, haec nostra radios quibus stellas supercoelestes, id est, angelos suscipit, eosque certa ratione coelestibus longè praestantiores esse discernis, uehementiusque amat & colit, radios, in quam, eiusmodi ab ipsis coeli syderibus, quae neque intellectum neque affectum altius, quam ad ipsammet erigere possunt, habuisse non potest. Potest autem eos à stellis angelicis, imo uerò à supercoelesti Sole per stellas angelicas accepisse. Omne stellarum lumen, ut communis fert opinio, à Sole atque in Solem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
