# Opera omnia 685.1-4

Ficino, Opera omnia, 685.1 to 685.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/685.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/685.1

Quamobrem non solum di uini Solis radius oculo mentis inest, sed etiam Sol ipse diuinus adest sub ipsa infinitatis suae (ut ita dixerim) ratione, per quam uideat appetatque tùm infinitatis uerissimam rationem, tûm rationis ipsius infinitatem. Adest, inquam, ubique, & adest semper. Quandoquidem ubi mentes quotiens expeditae sunt, attentiusque ad hoc corpus incumbunt, diuinum actum hac ratione considerant infinitum, quia neque subiecti alicuius limitibus ullis cohibeatur, neque permixtione qualitatis inficiatur, neque causae superioris excel lentia superetur, neque uel temporum interuallis, uel locorum spacijs excedatur, neque numeratis uirtutis gradibus quamuis quamplurimis terminetur. Neque forsitan terminetur supereturque à mente, quae ultra quemlibet numerum atque finem tàm fingendo, quàm affectando sine fine progreditur. Videt mens infinito Dei actui infinitam subesse materię (ut ita dixerim) passionem. Tempus quodammodo interminatum, motum semper aequalem spatiumque immensum, (ut ita loquor) atque quodammodo perpetuam generationis successionem, indefessam mentis discursionem. Videt ipsum purum nihilum infinite considerari negando, & immensam ibi malum excogitari. Videt ipsum pu rum ens, (ut ita dicam) infinitè affirmari ratiocinando, bonumque esse prorsus immensum, quia sit uirtus immensa. Aliud enim est uirtus quaelibet, aliud est numerus atque mensura. Ac prius est uirtus quęlibet ordine quodam, quàm mensura. Numerus igitur uel mensura quotiens uirtunti accedit extrinsecus posteriusque contingit. Nihil tale Dei ipsius uirtus admittit. Non igitur numerum uel mensuram habet, qui omnia numero perficit & mensura. Si non intra se admittit, neque etiam circa se patitur. Ergo sicut infinitè se replicat intus, sic infinitè se explicat extra. Vnde fit ut ubique sit & semper, cuncta fa cillimè faciat & perficiat, cunctis & facillimè adsit & insit. Sicut enim si qua esset infinita dimensio immensum spacium occuparet, sic si qua sit infinita potestas seipsam undique sine fine diffundit, atque etiam absque principio & fine uiuit in aeuum. Platonici Philosophi opinantur, ubi est uisibile summum, ibidem summum existere uisum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
