Latin
685.5 to 685.8
Ficino, Opera omnia 685.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco Solis globo non modo uitam tribuunt, uerumetiam uidendi uirturem omnium perspicacissimam atque certissimam. Orpheum in hoc potissimum imitari uidentur, qui Solem mundi oculum nominat, quo &quem omnium oculi uideant. Opinantur Solem stellasque uiuificas, &uiuentes iactis per omnia radijs quicquid mundo continetur inspicere. Deus omnia uidet &curat. –Eripatetici putant summum intellectum summumque intelligibile idem penitus Pesse. Sanè summus intellectus, summum possidet modum intelligendi, non igi tur intelligendo respicit extra, sed intus, neque eius intelligentia ab alio, quam a seipso dependet. Quod etiam quod summum intelligibile est, summus sit intel lectus, ex eo patet, quòd inter intellectum atque intelligibile maxima quędam proportio esse debet. Cum igitur id maximè fiat, intelligibile quod à materiae passionibus longissimè separatur, maximè &uerissimè intellectus est, quod maximè est abstractum. Pręterea non esset intelligibile summum nisi tale sibi quoque esset, intelligereturque etiam à seipso. Denique si intelligibile excellentiam quandam super intellectus communes signifi cat, mouet enim eos &illuminat, &format, &perficit, nihil in intellectu secundum participationem aut formam reperitur boni. quin in ipso summo intelligibili secundum causam uirtutemque agentem reperiatur. Igitur animae rationales intellectus quidam secun dum participationem esse dicuntur, angeli uerò intellectus secundum formam existimantur. Intelligibile summum, id est, Deus, intellectus secundum causam est, intellectus, inquam, super intelligentiam cogitabilem. Intellectus quolibet intellectu infinitè praestantior. Si Solis lumen quo Solem uidet oculus haberet oculum, certè dum oculus no ster ipsum uidet, ipsum quoque &multò clarius quia omnis ab eo claritas emanat, oculum mutuo nostrum inspiceret. Et dubitamus adhuc, utrum diuinus ille oculus quo etiam proximè, &quem passim mentium nostrarum uident oculi, nostros ipse uicissim uideat oculus? Nisi nos ipse uideret, qui nos continuè uidendo, nos semper illuminas nat atque illuminando uim nobis uidendi actumque largitur, certe nusquam aliquid uideremus. Qui certe nihil aliud intelligimus praeter intelligibilis summi lumen intelligibilis cuius libet rationibus undique plenum. Sicuti neque uidemus quicquam nisi Solis lumen, rerum omnium coloribus figurisque depictum. Et dubitamus adhuc, utrum immensa bonitas nos amet nobisue prouideat? Quae etiam absque medio nos fouet tanquam filios, &ubique ac semper amplectitur.