# Opera omnia 686

Ficino, Opera omnia, 686. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/686

Et dubitamus adhuc, utrum infima quadam corporeaque scintillla, an potius incorporea luce atque superna, sublimes formarum radios ab infimis materiae tenebris secernamus? Argumentemur superiora, inferiora passim redarguamus, quam parua sint terrena, quam magna coelestia, quam immensa supercoelestia, metiamur. Nemo magis uidetur ubique mentiri, quam qui maxima quaeque confidit pusillo corporalis sensus digitulo, potius quam maxima mentis mensura, metiri. Nemo profundius in tenebras uel clam ipse delabitur, uel praecipitatur inuitus, quam qui à Deo & sibi superbus & soli superno euadit ingratus, ut absque illius lumine, cuius est omne lumen, uidere lumen profi teatur. Perinde ac si quis coelestia lumina oculi duntaxat sui radio, non coelesti splendore uidere se credat. Hic Paulus Apostolus contra Philosophos nonnullos superbiores exclamat: Qui cum Deum cognouissent, non sicut Deum glorificauerunt, neque gratias ege runt: sed euanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum, & pu tantes esse se sapientes, stulti facti sunt. Horum mens passa uidetur eclipsim, quando su perbè nimium defecit à Deo, imò uero miserabiliter admodum à seipsa. Tunc enim nos ipsi deserimus infeliciter quando ipsum sine quo esse nullo modo possumus, stultè deserimus. Heu quisquis hunc misere relinquit tutorem, haudquaquam relinquit omnino, simul enim in eundem recidit sed ultorem. Heu quisquis patrem aspernatur benigne lucentem, interim eundem tanquam iudicem experitur urentem. Vt in qua luce bonum suum insinitum uenerari neglexit, in eadem nisi dilexerit aliquando quod neglexit, malum suum sentiat infinitum. Atque ob oculorum impuritatem sub lucis illius radio doleat semper, qui non purgauit oculos & erexit ut semper tota luce gauderet. Quando impiorum mens Philosophorum imprudenter defecit à Deo: tunc sensus in eis imprudenter defe cit à mente. Corpus & si libenter, impotenter tamen, secutum est sensum, illine monstruosissimae quaedam opiniones: istine mores orti sunt omnium immanissimi. Hinc uita undique misera, contra uerò nullorum uel sententiae probabiliores, uel mores probatiores, uel uita beatior, quàm eorum qui legitimè, id est, piè Philosophantur, hoc est, scientiae ueritatisque studium cum religiosa semper ueraque pietate coniungunt. Hoc autem nihil aliud esse ui detur, quam nolle ab inueniendae ueritatis amore seiungere honorandae ueritatis amorem. Elementa mouentur mobiliter. Coelestes sphaerae mouentur stabiliter. Animae stans mobiliter. Angeli stant stabiliter. Deus est ipse status. Marsilius Ficinus Florentinus loanni Francisco Hippolyto utriusque iuris Doctori S. D. Gazolti comiti clarissimo, q in! Idemus elementa à terra usque ad coelum moueri mobiliter, mobiliter, inquam,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
