# Opera omnia 688.1-4

Ficino, Opera omnia, 688.1 to 688.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/688.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/688.1

Quemadmodum omnia mobilia ad motum unum tempusque primum, sic stabilia cuncta ad unum primumque statum aeternitatemque necessario reducuntur, tanquam cardinem siue centrum. Cui quaecunque stant, pro uiribus innitantur, quod & ambiant quaecunque mouentur, cuius unione res tàm multae tàm diuersae unam quandam pariant harmoniam. Motus tempusque sunt pene idem, status & aeternitas sunt penitus idem. Quae enim in infe rioribus disiuncta uidentur, in superioribus mirificè coniunguntur. Quicquid stare dicitur, siue in se siue in alio, primum quidam ipso statu stat. Deinde compositionem aliquam quodammodo suscipit. Verum super id quod aliquo pacto compositum est, extat aliquid necessariò simplicissimum, à quo caetera pendeant, uniantur & componantur. Praesertim quia quod primum est in natura, cum ultra primum esse suum nihil capiat, aliunde compositum aliquo pacto cogitari non potest. Sic igitur super pigram naturam mobilis, super uagum motum motus fit constantior, super stabilem conditionem, substantia stabilis cum quadam conditione mutabili, super hanc naturam status ipse omnium simplicissimus. Vbi summa simplicitas, ibi summa unitas, unicus igitur Deus existit, qui re uera absoluta unitas est, atque, ut Platonicis placet, est etiam quodammodo mentis unitas atque cardo, quemadmodum & mens cardo unitasque animae, & anima unitas, & cardo naturae, natura denique corporum. Deus sicut est purus status mutatione carens, sic est pura unitas imperfectae multitudinis expers. Quoniam status est purus, ideo omni est motu celerior. Iam enim ab aeterno ipse in se est id omne quod ex parte quadam mini ma uix, & paulatim, & uniuerso tempore uniuersus motus assequitur. Et quicquid diuiduus motus naturae diuiduae diuiduo facit temporis interuallo, id totum status indiuisibilis indiuiduo prout uult momento aeternitatis indiuiduae perficit. Vbi enim uirtus constantissima dominatur, ibi actio editur omnium uelocissima. Vbi uerò instabilis natura uacillat, fit motio tardior. Rursus quoniam Deus est pura unitas multitudinis infinitae principium, id eo infinita multitudine rerum est infinitè potentior, si innumerabilis inde potest numerus emanare, tempore sempiterno, ipse iam actu est innumerabilis nu merus, imò unitas infinita & immensa potestas. Et quaecunque infinitè, dispersa infinitè, ut ita dicam, debilitantur, ipse immensa unitate sua potenter colligit in immensum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
