Latin
688.5 to 688.7
Ficino, Opera omnia 688.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò nulla omnino difficultas actionis adest, unde mensura uirtutis abest, cui resistere dimensa natura non potest, idcirco Deus infinitè facilius feliciusque, quam cogitari possit omnia perficit, adeo ut si statuerit cuncta simul efficiat, qui est omnia simul, à quo ad quem uelut à centro, &ad centrum singula tanquam lineae punctaque dependent, ut uno stabilique nutu singula queat pro natura cuiusque uibrare. Forma corporea diuiditur &mouetur ab alio. Anima rationalis non diuiditur, sed ex seipsa mouetur. Angelus neque diuiditur, neque mouetur, sed aliunde impletur. Deus est pleniiudo una simplex immensa. Marsilius Ficinus Nicolao Episcopo Vaciensi, &Francisco Bandino, S. D. COrma quae ex seipsa primoque talis quaedam aut talis existit in eo genere plenissime talis esse debet. Quod enim ex se primoque calet &lucet, summopere calet &lucet. Quid igitur non est perfectissimè tale ab alio quodam superiore depen* Forma det. *Forma omnis quae cum materia uel dimensione diuiditur &mutatur ab corporea. alio, formarum omnium imperfectissima est. Nam subiecti dimensioni suae ipsius indiget adminiculo, quippe quae à seipsa non sit, quandoquidem non est, uel in seipsa uel secum. Neque etiam à subiecto praecipuè nascitur, quod propria natura iudicatur informe, neque rursus à quantitate, quae non per seipsam quicquam agit, sed per qualitatem, praeterea propter extensionem dispersionemque forma illa fit debilis, denique propter motum appa ret egena. Neque igitur propria uirtute agit aliquid uel mouetur, postquam uim non Anima. possidet integram, atque propria uirtute neque sustineatur, neque subsistit.