Latin
69.1 to 69.4
Ficino, Opera omnia 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, mihique mandauit eodem tempore, ut docerem uos ceremonias, &iudicia, quae fa cere deberetis in terra, quàm possessuri estis. Iterum: Tu uerò hic sta mecum, &loquar ti bi omnia mandata, &ceremonias, atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo eis in possessionem. Messiae autem iura non minus, quàm naturalia ubique iunt obseruanda, igitur apud Malachiam, Deus quandoque uetera reprobat sacrificia: Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, &munus non suscipiam de manu uestra. Deinde subdit: Ab ortu enim Solis usque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus, &in omni loco sacrificatur, &offertur nomini meo oblatio munda Sacra igitur, quae in ueteri lege in Solis terrae promissionis templis, &tabernaculis celebrari licebat, quandoque scilicet sub Messia, ubique Deo grata futura erant. Quar ta, Lex uetus sola corporalia, temporaliaque bona pollicetur, &mala minatur, ut in Leuitico, &alibi sępe patet. Noua, spiritalia &aeterna. Quinta, Vetus, ciuiles uirtutes communesque duntaxat inducit, quibus perturbationes amputat. Noua, purgatorias animique purgati, quibus affectus extirpat, &obliuioni tanquam igni tradit fomites uitiorum. Sed cur istud? quia Deus rudem adhuc populum, sicuti parerat, leuioribus disciplinis erudiret, manifestioribusque tam bonis quàm malis mouere statuerat, quod etiam Rabi Moses Aegyptius in commentarijs libri Camedrim confitetur. At uerò tempore Christi. popultiam eruditiores euaserunt. Tunc, (ut Esaias inquit) repleta est terra scientia Domini, sicunt aqua maris cooperientis. Tunc igitur Deus uerioribus praemijs exactoribusque institutis genus humanum prouocauit, atque formauit. Meritò igitur, accedente lege noua tanquam forma, uetus ueluti praeparatio uel abit, uel transit in nouam impleturque in noua. Quod quid omnino tacere non potuit Rabi Moses in Deu teronomio Vbi mundi aetatem in secula duo distribuit, seculum uidelicet praesens, seculumue Messiae. Ac Talmutici interpretes, sicut aliàs diximus, seculum praesens. &futurum legis, &Messiae secula esse uolunt, uanamque seculi huius legem, ad Messiae legem esse fatentur, quasi in seculo legem Christi, seculum lexque uetus finiatur, atque expleatur. Distinctio praeceptorum Mosis.