# Opera omnia 694.5-7

Ficino, Opera omnia, 694.5 to 694.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/694.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/694.5

Quum igitur mens quaelibet, natura duce, siue in summa ipsa omnium certitudine summè gaudente, siue in summo omnium gaudio summopere certo duntaxat proprium praecipuumque finem statuerat, tanquam in causa proxima, quis non uideat Deum ipsum, qui proxima est mentium causa esse summam ipsam, ut ita dixerim, certitudinem gaudiumque supremum. Certitudinem, inquam, non alicuius, uel in aliquo, uel ad aliquid, sed suijpsius in semetipsa, & ad seipsam. Alioquin neque pura simplexque esset, neque summopere summa. Quum igitur nulla ex parte terminum ullum mensuramque accipiat, immensa relinquitur. Quapropter nihil prorsus admittit incerti. Nihil igitur siue in ea, siue extra, uel esse, uel fingi unquam potest, quod ipsi certitudini sit incertumm. Quae dum supereminet omnia, supereminenter est omnia. Neque aliunde in essendo agendoque dependet, sed inde alia in utroque dependent. In qua quum non aliud sit esse ipsum, atque certam esse imò certitudinem esse, nimirum dum sui ipsius est similiter sui ipsius est certa, imò, ut loquar rectius, certitudo. Ac dum sui ipsius quae cuncta mirabili uirtute complectitur, certa est, proculdubiò est certa cunctorum, imò uerò omnium certitudo. Proinde lumen, quod cuncta uidetur, nihil est aliud, quam purae efficacisque formae spiritalis quędam am plificatio Vbi igitur formae puritas efficaciaque minimè terminatur, ubi lux pululat infinita, inde lumen emanat prorsus immensum. Profectò quod est in corporibus perspicuitas, hoc est in spiritibus perspicacia? Quòd rursus in corporibus uisibile lumen, hoc in spiritibus est perfectio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
