Latin
695.1 to 695.4
Ficino, Opera omnia 695.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde tempora, quae ad spiritum magis accedunt, facilius uberiusue refulgent. Atque contrà, quae fulgent sola spiritalem ex se propagant qualitatem. Igitur in summo spiritu sux uiget, &perspectio summa. In eo idem est claritas, atque perspectio. Non dico Deum esse quandam perspiciendi uirtutem, quae perspiciendi egeat actu, neque rursus ipsum appello id, quod perspicere nominatur, ne uel nixus quidam ad aliud uideatur, uel compositum. Sed ipso actus uocabulo Deum perspicientiam nuncupo, per se existentem, nec claritate quam seipsa perspicientem. Verùm quid modò dixi perspicientem? Quis enim non impropriè dixerit, uisio uidet, uel sapientia sapit? Non tamen uel sapientia insipida est, uel uisio caeca. Similiter ipsa perspicientia neque propriè dicenda est perspicere quicquam, neque rursus quid alicubi esse, quod non perspicuum illi sit, atque perspe ctum: sicut enim perspicientiae huic uel illi perspecta sunt haec &illa, sic ipsi illa summae infinitaeque perspicientiae perspicua perspectaque sunt omnia. Ibidem quoque summa abundat laetitia, ubi summa claritas emicat, quae laetitiae est spiritalis origo. Imo idem est ibi cla ritas, atque laetitia. Nihil enim uel in oculo, qui in corpore maximè spiritalis apparet, uel in ipso spiritu, aliud quicquam exhilaratio est, quam uel claritas ipsa, uel illuminatio congrua. Quis nam ambigit omne ibi gaudium dominari, ubi est omne bonum? Siquidem gaudium tanquam optimum maximè omnium exoptatur, atque ipsum est tum boni ipsius circunfundentis splendor &gratia, tum circunfusae uirtutis amplificatio quaedam circa bonum. Deus est claritas laeuißima, &laetitia clarißima. Bi igitur uolumus rectissimè loqui, Deum ipsum neque intellectum propriè nominamus, ne intelligendi egeat actu, neque etiam ipsam intelligentiam, ne in quodam intellectu maneat, &alio quodam lumine repleatur. Imò claritatem ipsam mirificè laetam, laetitiamque clarissimam, quam ita omnes ambiunt intelle ctus, sicut astra omnia Solem.