# Opera omnia 696.1-4

Ficino, Opera omnia, 696.1 to 696.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/696.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/696.1

Praeterea non uicissitudine quadam distribuet singula, sed cuncta simul effundet, imò confundet. Adde, quòd quum sit actus immensus, repentè omnia coget, agitabit sphaeras mundi momento. Nihil relinquet in uniuerso contingens, consultationis auferet libertatem. Nunc uerò quoniam omnia efficit libertate, idcircò ea potissimûm mensura, qua uult, nimirum facit, & mouet, & sistit. Non difficile intelligit uniuersa, in quo intelli gere idem est, atque esse. Non difficile singula facit & curat, in quo idem est facere, quod & uelle iam facere. Intelligit ille omnia uera, dum seipsum intelligit omne uerum. Vult etiam bona omnia, dum uult seipsum, qui est omne bonum. Alia diuinae intelligentiae uo luntatísque ratio est, alia est humanae. Homo tunc uerè ipsas rerum rationes intelligit, quando ita praecipuè ut sunt, intelligit. Hae autem idcircò sunt uerae, quoniam ita sunt, ut Deus intelligit, qui ipsa ueritas est, qua & uera sunt omnia, & uerè passim intelliguntur. Humana uoluntas singula ideò uult, quia bona. Singula uerò creata propterea bona sunt, quod haec ipsa uult Deus, qui ipsa bonitas est, qua & bona sunt, & bene singula uolumus. Deus omnibus prouidet, praecipuè mentibus, quia sunt ex eo proximè procreata. VNde constat causam primam uoluntatis suę benignitate omnibus prouidere, quia maximè sua sunt omnia. Certe quum sit maximè causa tam in conseruan do, perficiendoque causa est, quam efficiendo. Pręcipue ad summum bonum summa pertinet prouidentia. Quae nihil est aliud, quam diffusio & conseruatio boni. Con stat praeferea sequentes causas, dum à prima generandi foecunditatem procliuitatemque accipiunt, prouidendi quoque suis ab eadem diligentiam adipisci. Si quis uerò neget mun dum tum artificiosissima ratione, tum uoluntate benignissima gubernari, hîc mihi uidetur neque rationabilem pulcherrimumque rerum ordinem in scipsis & inuicem, & ad totum, neque mirabilem singulorum commoditatem ubique singulis aptissimè seruientem mutuumque rerum usum, considerauisse. Sanè commoda habitatio tanquam finis fabrum mouet, quasi agentem causam, ut certam quandam domus formam excogitet, ob quam formam rursus certam quaerat materiam. Vbi finis mouet agentem, agens formam, forma materiam. Idem accidit in ciuilibus bellicisque consilijs. Quo fit, ut finis sit causa causarum, ideoque omnes causas antecedat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
