Latin
698.4 to 698.7
Ficino, Opera omnia 698.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum spes, per quam proculdubiò expectes ardenter redamari ab illo, quem nisi antè amatus, ab eo amare non posses. Tertium charitas, quae te &sponte cogat, &necessariò alliciat, caeteris omnino dimissis, illum amplecti, quo solo dimisso nihil possides, quem si possides, solùm nihil est ex omnibus, quod dimiseris, sine cuius ulnis neque amplecti teipsum uales, neque alia, neque illum. Hic ego, ô anima nimium uagabunda, hic solùm pretiosissima Dei penetralia penetraui. Quae nisi à patrefamiliâs aperiantur, non uidentur. Non autem panditur domus omnipotentis olympi, nisi mentibus hoc ipsum fide quaerentibus, spe petentibus, charitate pulsantibus. Charitas autem aliorum finis est omniumque perfectio, cuius igniculis quondam accensus Helias, igneo quodam curru raptus ad coelum fuit Cuius &ego flammis raptus sum ad coelum. Denique hoc tibi maneat alta mente repostum. Frigus à tenebris, tenebrae à morte dependent. Calor autem à lumine, lumen dependet à uita. Quapropter frigus ad tenebras, tenebrae deducunt ad mortem. Calor autem ad lumen, lumen perducit ad uitam. Curru fidei, spei, charitatis septies in tertium ascenditur coelum. Primò quidem per uirtutes ciuiles purgatorias animique purgati. 7Rino autem hoc coelo, quasi uehiculo quodam, id est, fide recta, spe firma, ardentissima charitate, septies percurres triplex coelum. Vbi dulcem patrem, pa triamque reuises, unde ter quaterque, id est, septies foelix euades. Primò quidem horum trium meritis tria quoque uirtutum ubi genera diuinitùs donabuntur. Ciuiles uirtutes &purgatoriae animi purgati. Quę quidem faciunt, ut nescias utrum in cor pore sis, an extra corpus. Quibus formatus exemplares denique uirtutes attinges, quae ni hil aliud sunt, quam Deus. Videbis enim tractus à Domini spiritu à claritare in claritatem in tribus hisce generibus rationem uirtutis magis gradatim, magisque proficere. Quod quidem fieri non posse cognosces, nisi propinquiore quodam rursusque propinquiore accessu ad diuinam ipsam summamque uirtutis ideam, ut in eandem imaginem transformeris. Secundò in coelum itur tertium per regionem planetarum, per coelum stelliferum, per christallinum. CEcundò per planetarum septem regionem, quod coelum quasi primum uagumque est, ad sphaeram transibis octauam, quod est ordinatissimum syderum firmamentum, coelumque secundum.