# Opera omnia 699.1-4

Ficino, Opera omnia, 699.1 to 699.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/699.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/699.1

Ab hoc quia motu gemino agitatur, atque diuersò ad chri Sstallinum, id est, perspicuum nitidumque te conferes, quasi tertium quoddam coelum, cuius unus est motus, & simplex. Ibi aquę, quae super coelos sunt, laudant nomen Do mini. Ex huius uertice statim in empyreo, quod totum ardor quidam est saluberrimus, agnosces uitale illud Dei lumen, cuius exuberante bonitate tantus tamque saluber illic ar dor accenditur. Planissimeque perspicies & diuinum lumen ueritatemque ipsam in ardore illo, id est, amore potissimùm habitare tanquam in tabemaculo Solis, & ardorem illum lumine nasci, atque uigere. Tertiò, tertium coelum scanditur per mundum uisibilem, per mundum phantasticum, per mundum intelligibilem. Ertiò, totum mundi corpus tanquam coelum unum transibis oculis manifestum. Atque ad eius imaginem phantasia depictam tanquam secundum coelum te conferes. Deinde & uniuersum corpus uisibile & imaginem corporis phantasticam dimittens ad naturam ipsam, qua necessariò constat, & rationem, qua definitur intelligentia, perges. Quod tertium tibi erit in mente coelum super sensum & phantasiam, hic subito intelligentiae tuae intelligentia diuina subrutilat. Quid enim aliud est ratio uniuersi, partiumque illius, quam ars illa aeterna, qua eum suus disposuit architectus? Si enim à corporeo quodam artificio materiam relicto ordine subtrahas, quod reliquum est, mens est artificis tuae iam menti conspicua. Quartò, tertium coelum petitur per spiritus irrationales, rationales, irrationales. Vartò, esto primum tibi coelum spiritus omnis infra tuum. Secundum tuus spiritus sit ob rationis munus, quo irrationalia iudicat quidem, sed ab eis non Piudicatur, illis longè praestantior. Tertium angelus, qui oculus quidam est lu cidissimus, cui quidem nota momento stabili sunt, quae tu temporali quodam discursu aucuparis. In angelo Deum continuò conspice, tanquam lumen in oculo lucido, & in momento stabili aeternitatem. Quintò, ad tertium transitur coelum per tres angelicas hierarchias. Vintò, scito quemadmodum in te, qui paruus es mundus tres sunt spiritus, in iecore, uitalis in corde, animalis in cerebro, quo solo finitum percipis lumen, V ita circa ampliorem hunc mundum tres esse spirituum exercitus diuinorum, quasi tres sphaeras intelligibiles, circa diuinum centrum iugiter se uoluentes. Sed alios regionem mundi Lunae subiectam praecipuè gubernare, alios coele stia regere, alios super coeli uerticem uolitare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
