# Opera omnia 7.1-4

Ficino, Opera omnia, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/7.1

saepe periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore & in aerum na, in uigilijs multis, in fame & siti, in reiunijs multis, in frigore & nuditate, praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur & ego non infirmor? quis scandalizatur & ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor, Deus & pater Domini nostri scit, qui est benedictus in secula, quòd non mentior, Damasci Praepositus Gentis Arethę regis custodie bat ciuitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, & per fenestram in sporta demissus sum per murum, & sic effugi manus eius. Laudat quin etiam Corinthios quòd sustineant, siquis in seruitutem redigit, siquis deuorat, siquis extollitur, siquis in faciem caedit. Quod autem ipse non pro sua, sed pro sola Christi gloria contenderet, sic aperit. Inter uos alius dicit, ego quidem sum Pauli, alius ego ipsius Apollo, nónne homines estis quid enim est Apollo? quid uerò Paulus? ministri eius, cui credidistis, & unicuique sicut Domi nus dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus incrementum dedit, itaque neque qui plan tat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantat & qui rigat unum sunt. Nemo igitur in hominib. glorietur. Omnia enim uestra sunt, siue Paulus, siue Apollo, siue Cephas, siue mundus, siue uita, siue mors, siue praesentia siue futura, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem Dei. Sed audi & illud. Charitas non quaerit quae sua sunt, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas nunquam excidit. Huic simile illud Canonicę loannis: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras timorem mittit. Concludamus iam uerba Pauli cum Epistola ad Timotheum. In hoc laboramus & maledicimur, quia speramus in Deum uiuum. Fidelis sermo, & omni acceptione dignus, quia Christus lesus uenit in hunc mundum, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ego sum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
