# Opera omnia 7.5-8

Ficino, Opera omnia, 7.5 to 7.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/7.5

Sed ideò misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus lesus omnem patientiam ad instructionem eo rum, qui credituri sunt illi in uitam aeternam. Regi seculorum, immortali, inuisibili, soli Deo, honor & gloria in sęcula seculorum. Haec Paulus Apostolus. loannes quoque Apo stolus in Apocalypsi se testem & participem passionum Christi appellat, & quosdam populos ad patientiam cohortatur. Multos de patientia ualde commendat in Epistolis similiter & alij Apostoli atque Euangelistae. Scribit denique Lucas Euangelista, quod Apostoli à ludaeis caesi, exultantes incedebant, quia digni habiti essent, qui pro Christi nomi ne iniurias paterentur. Insuper quòd constituerunt nihil inter se suosque proprium possideri, & administrationem bonorum ab Apostolis alienam esse uoluerunt. Addit, cum Cornelius quidam adorare Petrum uoluisset, à Petro increpitum, prohibitumque fuisse. Praeterea cum Lycaonienses propter miracula Paulo & Barnabae, tanquam dijs immolare uellent, ab ipsis non fuisse permissos. Ioannes quoque in Apocalypsi se adorari prohibuit. Ex quo patet Apostolos non suum commodum, uel honorem, sed solam Christi gloriam quaesiuisse. Siquis igitur finxisse Apostolos suspicatur, is aut haec, & similia nunquam legit, aut delirat. Discipuli Christi à nemine fuerunt decepti. Cap. VII. Iscipuli Christi, eorumque sectatores longè manifestiora maioraque miracula uiderunt quàm nos, qui quamuis in hac religione nati, educatique simus, tamen non tantum pro re nobis consueta laboraremus, quantum illi pro noua & quasi, ut ita loquar, monstruosalaborauerunt, quę quanto monstruosior apparet, tantò clariorib. signis, portentisque ab initio, ut crederetur, indiguit. Nam quis facilem credat, adolescentem quendam, illiteratum, fabri, (ut putabatur) filium, mendicum, intamium, supplicio publicè interemptum, esse diuinam ipsam mentem, quae semper in Deo est per quam cuncta fiunt semper atque reguntur, quòd de nullo unquàm alio creditum est unde ut de ut Lucas Euangelista scribit, cùm Paulus Apost. hac de re coram Agrippa rege, ac Poruc Festo ludęae praefide disputaret, Festum exclamasse, insanis ô Paule, multae literae te insauire compellunt. Huc tendit etiam illud Tertulliani ad Romanos iudices.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
