Latin
70.1 to 70.3
Ficino, Opera omnia 70.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sacrificare autem hoc pacto, &die hoc aut illo, talia siue talia, rursus restituere quadruplum, aut duplum, &similia, uel ceremonialia, uel iudicialia sunt, mutarique potuerunt acdebuerunt, prout locis, temporibus, personisque congruit. In rebus huiusmodi non solum sub Christo mu tatio contigit, &iure contigit, uerum etiam apud priscos. In prima enim aetate ex insutu tione diuina, non leuit hominibus uesci, nisi plantis, sicuti nos Genesis docet. In secunda tamen aetate post illam mundi illuuionem, concedente Deo, uesci animalibus licuit, iod etiam in Genesi declaratur, unde apud uos in libro Beresith Rabba, uidelicet in cmmentarijs in Genesim, dum exponitur illud Psalmi: Dominus soluit compeditos, iin dicitur? Omnis bestia, quae in hoc seculo, uidelicet seculo legis, habetur immunda, a Deo in futuro seculo, scilicet Messiae fiet munda, quemadmodum mundę fuerunt filijs Noë hestiae, quae prioribus mundae non fuerant. Et sicut Deus concessit antiquioribus solummodo plantas, tanquam mundas, &filijs Noë, deinde omne animal tanquam mundum. Sic in seculo futuro Deus concedet quicquid ante prohibuit, haec ibi. Ex ijs patet in Messiae seculo minutiora illa seculi ueteris instituta tanquam inania iam &superuacus soluenda fuisse. Nunquid ad hoc, ô Iudaei, plures adhuc testes exigitis? quamuis non necessarij sint, quosdam tamen multis, qui supersunt adducam. Malacuias: Testamentum meum erit cum eo uitae &pacis, &dedi ei ut timore me timeret, &à facie nominis mei reuereretur, Lex ueritatis erit in ore eius, in pace dirigens, am nulabit mecum &multos ab iniquitate conuertet, quoniam labia sacerdotis custodient scientiam, &legem inquirent de ore eius, quoniam angelus Domini omnipoten tis est In ijs Deus Messię promittit denuò Testamentum suum, Testamentum inquam pacis inter Deum hominesque conciliandae, ex quo uita hominum prouenit. Vitam rursus illi promittit mitem, &quasi timidam. Sacerdotium quoque, &quòd non ui &armis, sed pace, &scientia conuertet homines, non omnes, sed multos. Iterum, quod legem ab eo homines nouam accipient. Cui autem haec omnia, nisi lesu Nazareno conueniunt?