# Opera omnia 704.1-4

Ficino, Opera omnia, 704.1 to 704.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/704.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/704.1

Quotiens ad Deum alia refers ita comparans: Deus prin cipium est, quia ab illo profluunt omnia, Deus est finis, quia ad illum omnia refluunt, Deus uita & intelligentia est, quoniam per illum uiuunt animae, ac mentes intelligunt, uerè quoque refers. At si affirmaueris, Deus ipse in se absolutem est hoc ipsum, quod uel reperi, uel cogitaui, ualde decipieris. Quippe si maior te est summus ille omnium author non potest id esse, quod tua intelligentia circunscriptum cogitur te minus. Si principiorum principium finiumque finis infinitus est, non est aliquid horum, quae abs te adinuenta & comprehensa iam finita uidentur. Anima beata contenta est hoc ipso, quòd bonum suum incomprehensibile sit. Neque esset contenta, si comprehensibile esset. Vid ergo, an contenta uiuis anima, quòd uitam tuam non penitus comprehendas finiasque, quia sit infinita? Imò scio te hoc ipso gaudere, quòd absque fine sit uita tua, bonumque tuum. Sufficit tibi ab incomprehensibili foeliciter comprehendi, neque tibi aliquid, nisi sit incomprehensibile, sufficit. Quicquid enim aut ueri, aut boni offertur, quòd certos habeat gradus, quamuis quàm plurimos adhuc plures intellectu requiris, & ulterius appetis uoluntate? Vnde nusquam, nisi in uero bonoque immenso potes quiescere, neque finem, nisi in infinito potes facere. Quippe quae à solo infinito dependeas, atque inde uim habeas ratione aliqua infinitam, qua ad infinitum uergas, atque progrediaris. Voluntas Deo fruitur magis, quàm intellectus. Cce uideo ubi quodammodo deficit intellectus, sufficere uoluntatem. Penetrat ecce charitas, quò non potest omnino scientia penetrare. Infinitam quidem prospicis, quamuis non clarissimè, hanc ardentissimè amas, hac gaudes uehementisEsimè. Vides tu quidem quantum est tibi uisibile, amas & quantum uides ipsa, & quantum uides abs te, quia nimis exuberat, non posse planem uideri, & hoc ipsum te iuuat maximè, quòd sine ulla uel sollicitudine, uel satietate fruaris bono, quod quum sit infinitum, & infinitè tibi suppetit, & infinitè delectat. Hoc si non infinita omnino ratione discernit immensum intelligentia lumen, tamen immenso amore gaudioque afficitur, dum fruitur bono infinita uoluntas. Quae quidem si plena est, ad quam pertinet esse contentam, totus omnino contentus est animus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
