# Opera omnia 705.5-9

Ficino, Opera omnia, 705.5 to 705.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/705.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/705.5

Quo enim pacto splendor ab aeternitate fluens in mentem, rursus in aeternitatem inde reflueret per intelligentiam scilicet quae rapit obie ctum, & per uoluntatem, quae transit in obiectum rapiturque ab ipso, nisi in mente uim suam aeternitatemque seruaret? Qua ratione hunc mens suscipit eadem per ipsum agit. Non enim potest praestantius per illum agere, quam susceperit. Agit uerò per illum absoluto quodam aeternoque modo, quandoquidem eius radijs supra locum & tempus erectis indiuisibiles aeternasque rerum rationes attingit, atque in ipsam sese aeternitatem mi ris modis insinuat. Mens est Dei speculum. Sagacissimum uenatorem, qui in profunda hac mundi sylua occultissima Dei uestigia inuestigat & reperit. O argutissimum ratiocinatorem, qui rationes rerum inuenit in summa omnium ratione, operspicacissimum rimatorem, qui adyta Dei penetrat quodammodo in eius abysso, &, ut summatim dicam, in ijs omnibus peragendis speculatur in se Deum uelut in speculo, suspicit se in Deo ue lut in Sole, ô speculum diuinissimum diuini Solis & radijs illustratum & flammis accensum. Nempe ipsius ueritatis radijs uera ubique discernit, ac in omnibus ueris & super omnia ipsam. Ipsius boni flammis bona omnia passim ardet & sitit, ac in omnibus bonis & super omnia ipsum. Corpora sunt umbrae Dei, animae uerò Dei imagines immortales. VIdes, ô mea mens, uides esse te Dei speculum quando intelligentiae tuae radij in eum ab eo immissi resiliunt. Si eius speculum es (ut es absque dubio) quandoquidem eum in te specularis teque in eo, sequitur ut quid ex Deo infra te ue stigium quoddam duntaxat est & umbra id in te imago, Dei similitudoque sit expressior, ut merito dictum sit, ad imaginem similitudinemque Dei te esse creatam. Vm bra corpus intuenti distinctè non repraesentat, imago autem ad corporis similitudinem expressa refert expressius. Mundi machina tanquam umbra Dei Deum tibi ipsum non monstrat, nisi eius ad te redigas ordinem & examine tuo clarissimo discutias umbram. Tunc demum in te tanquam imagine Dei mundus ex umbra fit imago, & in te tanquam uera Dei similitudine uerè agnoscis Deum, quando probas hunc ipsam esse ueritatem aeternam ueramque aeternitatem. Tempus autem eius esse umbram & temporalia umbratilia omnia. Postquam uera es aeternitatis imago super umbram & umbratilia, quandoquidem quasi media horum haec secernis ab illa, certe aeterna es nullis aut loci limitibus, aut certi temporis terminis circumscripta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
