Latin
708.1 to 708.4
Ficino, Opera omnia 708.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lux circularis circulusque lucidus sine materia, quemadmodum oppositum eius, quod est A terrae imum, est materia sine luce. Coelum igitur, ut Platonicis placet, aut uita quaedam est non occulta ut anima, sed ob dimensionem, si uis, oculis manifesta. Aut sal tem cum sit natura quaedam uitae propinquior, quam cętera corpora, uita quadam uiuit sibi magis admodum familiari, quàm caetera. Differentia lucis in coelo atque elementis apud Platonicos ac Peripateticos. CEd iuuat gradatim à luce ascendere rursus ad lucem. Videmus in elementis ubi minus crasse naturae inest facilius, lucem adesse. Accensamque materiam quo ma gis extenuatur rarescitque, eò purius perlucere. Quamobrem coelum quoniam fulget summopere, matena carere probatur, &ob hoc ipsum quia caret materia, maximè fulget. Quod siquis dixerit, partes coeli densiores magis lucere, quàm alias, respondebunt Platonici, rariores partes lucere quidem magis, sed ob nimiam tenuitatem lucemque uideri non posse Respondebuntrursus Peripatetici, aliud esse ex se, aliud ex alio coruicare. Ideo elementa, quia fulgorem capiunt aliunde, quae rariora sunt facilius capere. Coelestia uerò quae ex se splendent. quò densiora sunt, eò uberius refulgere. Verùm mittamus his quaestiones huiusmodi. Mitiamus coelum parumper, ne splendo re corporeo prorsus hallucinemur. Quando purgamus lucem coelestem, primo reperimus animam, deinde angelum. Ge coelesti naturae relicto si uis lumine atque motu, subtrahe quantitatis dimen siones, licet enim cogitatione subtrahere, nam aliud est lumen coeli motusque, aliud est dimensio. Formaque superest spiritus quidam qui est tanto lucidior ueAlociorque coelo, quanto coelum est lucidius &uelocius elementis, substantia haec Incorporea animus rationnalis esse uidetur. Deme rursus huic motu, relinque lucem &qualitatem, potes enim demere. Nam aliud lux &qualitas est, aliud motus. Forma quę deinde restat est angelus, clarior admodum &uelocior animo. Quia neque disgregat lu cem suam motu neque actionem propriam sicut anima distrahit tempore. Praestat ascendere ad substantiam, in qua uirtus non sit aliud quam substantia. lii VAeterum nondum satis naturam rerum purgasse uidemur. Restat nobis adhuc, nisi me ratio fallit, accidens à substantia secernendum. Angelus enim substan tiam habet &qualitatem. Verùm quaerendum est primo, nunquid fieri hoc pręstet, deinde utrum possit?