# Opera omnia 708.5-7

Ficino, Opera omnia, 708.5 to 708.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/708.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/708.5

Praestat nimirum Nam ubi substantia aliud est, aliud qualitas, substantia huiusmodi cum sua natura infermis imperfectaque sit, aliunde forma tur atque perficitur, & in capienda sustinendaque qualitate quodammodo patitur, atque qualitas illa quia est forma quaedam in alio scilicet subiecto se sustinere non potest, multoque minus ex se potest existere. Eget ergo tàm causa, quam subiecto, nec est integra plenaque omnino cum pro capacitate subiecti suscipiatur. Vnde necessario fit ab altiore forma, quae quidem, ne sine fine uagemur, in seipsa sit perse sufficiens ipsa sibi atque plenissima, sitque uir tus undique infinita, cum neque excedatur ab altiore, neque à suscipiente aliquo finiatur. Ad de quod totum illud, quod ex substantia qualitateque componitur, quia diuiditur in partes, in uirtute debilitatur. & quia componiturpendet tùm ex partibus, tùm ex eo artifice qui partes illas in unum conciliauit, quę cum diuersae sint ex seipsis inuicem non coissent. Quamobrem cum huiusmodi compositum neque quantum ad partes, neque quantùm ad totum spectat sit optimum, meliusque aliquid futura fit & substantia, quae non di stinguatur à qualitate sua, & qualitas quae non sit aliud quam substantia propria, ut tandem actus quidam omnino purus immensusque reperiatur, quis dubitet melius esse ut super id quod ex substantia accidenteque componitur, ad id quod est melius ascendamus. Rationes multae quod necessarium sit esse actum purum & infinitum. Raestet igitur huc ascendere, sed nunquid possibile est?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
