# Opera omnia 709.9

Ficino, Opera omnia, 709.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/709.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/709.9

Deus lux abyssus luminum, formaque fons formarum. Materia infinita est patiendi potentia. Deus infinita uirtus agendi, imò infinitus est actus. Illa ergo potentia est potentiarum omnium quae in patiendo uersantur. Hic actus est actuum. Et sicut in numero de materia uerè dicitur materia, neque forma haec est, neque illa, ita de Deo innumerabiliter dicitur & uerè dicitur, Deus haec forma est & illa. Vna materia est umbra rerum umbratilium infima. Vnus Deus lux summa luminum. Materia ob nimias tenebras ignota est, Deus ob nimiam lucem est incognitus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
