# Opera omnia 71.1-4

Ficino, Opera omnia, 71.1 to 71.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/71.1

qui tanquam minimi lesum sacerdotem praeferebant aeternum, ille ille est sacerdos in ęternum uerus secundùm ordinem Melchisedech. Quid denique regem ulterius expe ctatis, regnum illud uestrum olim temporale in aeternum regem Christum est translatum. Et cum dixistis, uel legistis ô miseri, lesus Nazarenus Rex ludaeorum, tunc morientem hominem, uiuentem Deum, regem unicum, ultimum, perpetuum accepistis, quod quidem Moses uester nobis significauerat, quando ritum constituendi Pontificis tradens, per unguenti cuiusdam mystici sacramentum, eum Christum nominauit. Rursum quando regem sibi successorem constituens, lesum cognominauit eum, qui prius Auses fuerat nominatus. Ita igitur per gemina haec appellationis indicia, in altero Pontificij, in altero regni exprimuntur insignia, & lesus Christus tanquam qui rex & Pontifex esset, pariter, nominatus. Cap. XXXv. De authoritate doctrinae Christianae. Octrinam Christi multa confirmant. Primum quidem Sibyllarum, Prophetarumque praedictiones. Deinde sanctitas, & miracula Christi, & Christianorum. Accedit illa supra modum mira profunditas, & maiestas, quae in sobrio eorum stylo perspicitur, quia antea rudes piscatoresque fuerunt, Petri praesertim, lacobi, & loannis, atque ut de Paulo taceam, qui & si ante conuersionem homo doctissimus erat, surgit tamen pòst in suis Epistolis admodum super hominem. Quid Petri epistolis augustius, quid uenerabilius Epistola lacobi? atque ludae? quid de loannis Apocalypsi dicemus? qui liber coelestem praefert faciem, totque habet sacramenta, quot uerba. Quid de huius Epistolis? quibus inest absque uerborum fuco nectarea dulcedo, sensusque diuinus. Euangelium eius uidetur Dei manibus scriptum esse, non hominis, quod cum legeret Amelius Platonicus, per louem iurauit, uirum illum Barbarum, id est, ludaeum, breuiter comprehendisse, quae de ratione diuina, principio, dispositioneque rerum Plato & Heraclius disputauerunt. Simplicianus ait, Platonicum quendam audisse dicentem. Euangelij huius prooemium ubique in templorum apicibus literis aureis scribendum esse, denique omnes tales oratione, quales uita fuerunt. Sicut enim in conuersatione fuerunt mitissimi, in periculis autem & laboribus fortissimi, & constantissimi, ita in loquen do humilimi pariter & excelsi. Coniunctiones huiusmodi Philosophi suprà naturam esse censent. Sic ergo rusticos illos, & Piscatores Magister eorum Christus, quod promiserat, piscatores hominum reddidit. Quodue mirabile est, eos post ascensionem suam in coelum adhuc rudes è coelo subito quodam afflatu mirificè docuit, usque adeo, ut statim coram omni populo, omnibus linguis, doctrinisque pollerent. Cuius rei signum est, quod ipsi doctos plurimos docuerunt, multique sapientia excellentes, colla sua eorum iugo libentissimè subiecerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
