# Opera omnia 710.1-4

Ficino, Opera omnia, 710.1 to 710.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/710.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/710.1

Nam si lux quae est purior est & lucidior, nimirum Deus cum solus sit purus actus, solus lux est reuera dicendus. Si lux in forma quadam consistit totius, quàm subiecto, & formositas consistit in luce. Ibi solùm uera lux, ubi mea sine subiecti inquinamento forma. Ibi solum uera formositas, ubi solum lux uera, ueraque forma. Quapropter omnis forma, & lux, quae uel uidetur oculis, uel co gitatur, quia finita est, umbra quaedam est ad Dei formam atque lucem. Merito Deus infinitus est actus, quoniam uel subiecti, uel causae limite, sicut diximus, non contrahitur. Hinc sit planè, ut sit lumen immensum. Quantum lux Dei supereminet superficiem intellectus, tantum Dei calor hicentrum penetrat uoluntatis. Θμiν VVm uerò à lumine calor trahat originem, est etiam ardor immensus, ardor in bono infinito infinitè beneficus. Hunc nos ardorem uoluntatis ardore potius, quam scintilla mentis attingimus. Nam Deus quantum intellectus sui luce nos supereminet, tantum fermè bonitatis ardore se nobis inurit, ut nihil Deo excelsius sit, nihil quoque profundius. Quò amplior eius lux eo intellectui naturaliter est ignotior. Quo uehementior ardor eo (ut ita dicam) certior uoluntati. Deus ergo in summa intellectus cognitione quodammodo nox quaedam est intellectui. In summo uoluntatis amore, certe dies est uoluntati. Vnde Orpheus Deum appellat noctem atque diem. Veruntamen diuinus splendor in animo beatorum, quando nox appellatur, omni temporali die longè clarior aduenit. Atque ob diuinum munus tantò pene clarior, quan tò & Deus est (ut ita dicam) lucidior Sole, & animus purior ac serenior aëre. Lux in elementis, coelo, anima, angelo, Deo. Vx in elementis facile perspicitur oculis, quorum complexio constat ex elementis. Lux in coelo quamuis amplior, difficilius tamen aspicitur. Remotior enim oculorum qualitas est à coelo. Lux in anima nullo modo uidetur sicuti neque lux Solis à noctua, quia nimia est, neque ad eam corporalis sensus ullam habet proportionem. Sed rationalis animae discursu aliquo cogitatur. Lux in angelo heque uidetur, neque etiam cogitatur, est enim super sensus proportionem, & super temporalis discursionis capacitatem, ueruntamen intelligitur, congruit in anima cum angelo in sua quadam intelligentia stabili potius, quàm mobili cogitationis discursione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
