Latin
711.1 to 711.4
Ficino, Opera omnia 711.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROEMIVM LIBRI III. Exhortatio ad bellum contra Barbaros. LATO noster Philosophorum pater, Rex foelicissime, Xenocratem Dionemque dilectos discipulos suos, uiros quidem sanctos, sed paulò seueriores tristioresque, quàm decere Philosophos uideretur, saepe monere solebat, ut Gratijs sacra diligentissimè facerent, quo gratiosiores iucundioresque redderentur. Quòd autem Platoni nostro quondam erga discipulos duos agendum fuit, idem mihi nunc erga ge minos Epistolarum mearum libros, quasi liberos meos uideo faciendum. Videor equidem frigido quodam, ut ita dixerim, semine grauidus, hos aliquantò seueriores, quàm epistolares liberos deceat peperisse. Quis enim in seculis regionibsque ferreis aurea unquam opera, uel argentea condat? Quamobrem Platonico more iam iubeo eos non modò sacrificare Gratijs, uerùm etiam ijs sese tota mente uouere, quò gratiosiores urbanioresque euadant. Ecce iam igitur, nónne uides? Repentè nescio quo numine, scio certè foelici quodam spiritu, rapti uersus excelsum palatium tuum tanquam propriam Gratiarum aedem iter arripiunt, sperantes (ut arbitror) penes te solum Gratiarum trium, id est, aequi louis, almi Phoebi, uenustae Veneris, splendore gratissimo circumfundi, unde tristiori illo statim uultu mutato, clariores posthac, laetioresque intuen tibus admodum uideantur. Tu uerò, precor, Rex foelicissime, Marsilianos filios dum sacram supplices aedem istam ingrediuntur, laetis uegetisque oculorum tuorum radijs, sicut caetera soles, inspicias. Sic enim &ipsi mihi quidem quòd sint solum, regiae uerò ma iestati quòd pulchri sint omnino debebunt. Atque ego duci meo Platoni, qui solum principem illum uenerari iubebat, in quo excellens sapientia cum summa potentia iungeretur, satisfecisse uidebor. Neque Platoni solùm ob ipsam Matthiae Regis inuicti uenerationem, sed caeteris etiam Graecis Philosophis, imò etiam Poëtis, Oratoribus, Historicis scriptoribus, denique omnibus proculdubiò satis fecero. Hi enim omnes quum olim summo studio nihil aliud, quàm ueram gloriam lucemque quaesiuerint, tandem post multa lucis secula in tenebras sub saeuis Turcis, proh dolor, stellae, inquam, sub truculentis feris in tenebras corruunt. Iacent heu coelestia liberalium doctrinarum artiumque lumina iamdiu in lymbo: imò uerò sub loco longe, quàm sit lymbus obscuriore. Et quemadmodum ueteres illi Sancti quondam in lymbo iacentes Messiam, sic &hi Sapientes Mathiam, quasi Messiam, Mathiam miseri perpetuo clamore uociferantur, qui eos à lymbo, uel potius ab inferis in lucem uitamque restituat. Mathiam non literati.