# Opera omnia 711

Ficino, Opera omnia, 711. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/711
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/711

Igitur frustra nimium contraque ordinem naturae laborat, quicunque Deum absque singulari eius amore cultuque credit se possessurum, uel reperturum sperat antequam amaturum. Secundus contemplationis Platonicae gradus consistit in Deo. Artificium uniforme & omniforme pendet ab arte uniformi & omniformi. SOmmunis omnium opinio credit, & diligens sapientum ratio probat, artificium hoc mundi quod circa naturam suam ac motum artificiose rationabiliterque disponitur atque agitur, esse regique ab arte quadam rationali artificiosaque ratione. Profecto quantum ex huiusmodi artificio conijcere licet quod & unum & uniuersum est, atque circa totum partesque undique tàm mirabili ratione constat & agitur, ut uix ulla possit ratio assequi, nulla queat omnino ratio imitari absque dubio, una cum Timeo argumentamur, artem illam mundi effectricem esse rationem quandam & unam & uniuersam, uniformem (ut ita loquar) & omniformem. Rationem, inquam, mundi totius rationes omnes in seipsa omnium mundi partium complectentem. Deus nominatur ars, ratio, substantia, natura, uita, sensus, intelligentia, certitudo. CIratio haec absolutissima est, & fons omnium rationum, à qua substantia omnis, natura, uita, sensus, intelligentia producitur penitus atque ducitur, nemo usque adeò irrationalis esse debet, ut neget huiusmodi rationem esse substantiam stabiSlissimam naturam foecundissimam, uitam aeternam, sensum perspicacissimum, intelligentiam, lucidissimam: lucidissimam inquam, id est, certissimam. Quod enim in corpore mundi lux & luminum, & uidentium est, id in ratione mundi effectrice est certitudo, luce hac tantò lucidior, quantò certior, & praestantior certitudo scilicet cuius libet, certitudinis quae ex se certa sit sui, in se certa cunctorum, per se serenis mentibus cla ra certaque faciat omnia. Deus est ueritas, uerorum omnium fons, causa ueritatis rerum atque mentis. Nde etiam summa cuiusque ueritatis ueritas nominantur, à qua uera omnia fiunt, per quam indagantur uera, in qua uera cernuntur. Quam rerum perscrutatores pro arbitrio ubicunque uolunt de ueris consulunt, cuius scintilla naturaliter insita uera rimantur, cuius radijs per omnia fusis uera inuenta discernunt à falsis, cuius examine uera iam discreta comparant inuicem & dijudicant, & cum species à singulis abstractas, in quibus rei cuiusque ueritas consistit, intelligunt non nisi ueritatem ipsam, id est, Deum intelligunt, qui complexio & fons est omnium abstractorum, id est, idearum, sicuti Solis lumen fons est colorum. Descriptiones Dei communes secundùm Platonicos. Vid ergo Deus est? ratio rationum, fons, rerumque artifex omnium, forma uniformis & omniformis, substantia immobilis omnia mouens, in motu status, in tempore aeternitas, in loco continens, in summis profunditas, summitas in profundis, in multitudine unitas, in debilitate potestas. Natura foecundissima naturarum, foecunditas foecunditatum naturalissima aeterna uiuentium uitarumque uita. Sensus sensibilium quidem lumen, & sensuum perspicacia. Sensus meduilas sensibilium in corticibus sentiens cortices in medullis. Intelligentia quoque talis ut & ipsa rerum intelligendarum bonitas sit, & intellectus cuiuslibet ueritas & gaudium uoluntatis. Rationes multae quod gaudium contemplantis superat sensuum uoluptates.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
