Latin
712.1 to 712.3
Ficino, Opera omnia 712.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed noua iam iam uictoria, scimus proculdubiò quid loquamur, imò quid tibi uaticinemur, noua tibi uictoria coelo demittitur alto. Tibi certe rursum pro uniuerso hominum uirtutumque genere, pro ipso Deo fortiter pugnaturo, omnis fauebit orbis, totus militabit aether, &coniurati uenient ad classica uenti. Tibi soli Deus omnipotens imperium sine fine dedit. Summus ille Deus, qui Solem in Deo constituit, stellarum coelique Regem, Matthiam quoque solum sub Sole constituit, imperium Oceano, famam qui terminet astris. Calendis Octobribus. 1480. Quòd fallax sit humana prosperitas. Marsilius Ficinus Bernardo Bembo Oratori Veneto, Equiti clarissimo, CVmpsi modò calamum, Bembe clarissime, ea conditione, siue sorte potius, ut quodcunque primùm ueniret in mentem, ad te scriberem. Sed fortè id in primis mihi succurrit, ut amico uiroque omnium uerissimo ueram salutem dicerem, &optaS rem. Verae autem salutis initium arbitrarer, nunquam sperare ueram à mendace &falso salutem. Alioquin Bernarde charissime, si quem domesticorum decies in manifesto mendacio deprehenderimus, deinde tamen iterum illi facilè iterumque credamus, nónne digni iam ob nostram imprudentiam iudicabimur, qui totiens magnoscum discrimine atque damno fallamur ab eo, quotiens fidem ulterius eius uerbis habebimus? Duo praecipuè ab ipso rerum initio mendaces perpetui sunt. Malus uidelicet Daemon, primus ille rebellis a ueritate. Rursus humana prosperitas, falsa quidem foelicitas, ac uerae foelicitatis impedimentum. Sed mendacia Daemonis haud facilè redarguere possumus. Terrena uerò prosperitas totiens humano generi apertissimè mentita iam fuisse conuincitur, quot in uniuerso temporis cursu ab initio mundi ad nos usque momenta fluxerunt. Momenta uerò eiusmodi apud Philosophos innumerabilia esse censentur. Adde quòd in quolibet puncto temporis simulato risu pestiferis illecebris, ueneficis lenocinijs, pollicitationibus falsis, innumeros passim homines decipit, ut meritò dici possit, eiusmodi prosperitatis mendacia infinite iam plura uideri, quam puncta temporis infinita. Quòd uerò eiusmodi est, haudquaquam mendax ulterius, sed ipsum potius mendacium, atque id quidem apertissimum est nuncupandum. Credamus ergo temerè, credamus adhuc facilè, ut solemus ipsi, ut ita dixerim, falsitati?