# Opera omnia 712.4-6

Ficino, Opera omnia, 712.4 to 712.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/712.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/712.4

Vt uerissimè miseri simus, qui fidem adhuc foelicitati falsissimae tam imprudenter habemus: foelicitati, inquam, miseros infinite iam pluries, quàm infinitè fallenti. Quis nam adeò caecus est, quin clarissime tandem perspicere debeat, infoelicem hanc mortalium foelicitatem, tunc reuera infirmissimam esse, quando tanquam firmissimam sese nobis ostentat? Nempe haud prius à nobis foelicitatis nuncupatur, quàm summum sui cursus attigerit. Verùm in eo ipso mo mento, in quo summa uidetur, & quoniam apparet summa, ideò & foelicitas iudicatur, repentè in contrarium absque mora relabitur, adeò ut quod à nobis foelicitas nominatur, sit potius quoddam infoelicitatis exordium. Atque reuera fel intimo gustui nobis euadat, quod primo aspectu mel similitudine quadam coloris apparuit. Quaeret fortasse quispiam, quam ob causam potissimùm ita uel natura comparatum sit, uel fortè datum. Quatuor huius rei praecipuè apud Philosophos causae numerantur, diuina, coelestis, naturalis, hu mana. Principio diuina prouidentia statuit, terrenam prosperitatem idcircò uolatilem & fugacissimam esse, ne tenere diutius nos procul à diuina beatitudine posset, quum ne momentum quidem à nobis unum ipsa teneri possit. Atque etiam ut morbis frequentibus cogeremur, coelestis Medici frequentius recordari. Meminisse praeterea nos in regione, tam inquieta non esse tanquam in patria constitutos, sed quasi quodam exilio relegatos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
