Latin
712.5 to 712.7
Ficino, Opera omnia 712.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchritudo oblectat in omnibus omnes in bonitate nos implent. Atque secundum formam propriè ibi ipsa gaudij idea gaudemus Quo fit ut tota gaudij illic solum plenitudine gaudeamus. Si ubi est bonum hoc &illud ibi gaudet hic &ille, certè ubi est ipsum bonum, ibi est ipsum gaudium. Si nullus uerè uiuit aut sapit, nisi qui proprie uita ipsa uiuit, &sapientia ipsa sapit, proculdubio nullus uerè pleneque gaudet, nisi qui proprie gaudio ipso gaudet. Denique cum finito pulchro &bono finitè laetemur, certe infinita pulchritudine bonitateque innumerabilium formarum bonorumque fonte infinitè gaudemus. Gustus animi amaro corporis humore infectus, diuinorum saporem, aut nullo modo, aut uix, &rarißimè gustat. CEd tanti huius gaudij uix &rarò admodum, ha nimium miseri, in terris participes sumus. Et nunc quidem exilem quandam eius umbram ac momento praetereuntem nostrae mentes aegrotae percipiunt. Quarum naturalis gustus, proh dolor, amaro corporis huius humore nimium est infectus. Vnde efficitur ut coelestis ille saluberrimusque sapor, uel non sentiatur, uel offendat interdum, uel leuiter breuiterume delectet. Acutius inter nos aliquando gustant uehementiusque &diutius oblectantur, qui magis sordes labemque corporis, morum contemplationisque studio à natura mentis abstergunt, sed pauci quos aequus amauit Iupiter, aut ardens euexit ad aetherea uirtus. Qui nam isti sunt, ô amice? Hi certe sunt quibus à uitae magistro dicitur. Iterum uidebo uos, &gaudebit cor uestrum. Gaudium uestrum erit plenum, nec à uobis unquam au feretur. Tertius contemplationis Platonicae gradus, Cur anima in corpore difficile diuina cognoscat, &quod sit immortalis.