Latin
713.1 to 713.4
Ficino, Opera omnia 713.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fatalis deinde lex sydetum sic à diuina prouidentia temperatur, ut in perpetuo coelestium cursu quietis omnis, expersquum primùm planetae ad summum uel altitudinis, uel dire ctionis peruenerint, retrocedant. Praeterea a se sextili aspectu, uel trino, qui salutares esse censentur, in quadratum, uel oppositum, qui habentur noxij, uelocissimè perlabantur. Post haec autem naturali quodam ordine ita quatuor elementa sub coelestibus disponun tur, ut quum aut calor, aut frigus, uel siccitas, uel humiditas ad summum usque gradum naturae suae proprium intenduntur, tunc neque progredi permittat ulterius finita natura, neque manere uel parumper sinat ibidem perpetuae conditio motionis. Igitur quando qualitates huiusmodi maximè uidentur intendi, tunc subitò remittuntur. Quam quidem celerem uicissitudinem quatuor nostrorum corporum humores complexionesque sequuntur. Hinc, ut est apud Hippocratem, summa corporis ualetudo fallacissima iudicatur. Nempe apud naturam ascensum ipsum, descensus fermè continuò sequitur. Et quae uelociter floruerunt, uelociter &arescunt. Postremò uberior uanae prosperitatis afflatus, uanos mortalium animos inflat, tumidosque reddit, atque aegros. Hinc igitur uelut aegroti delirantesque sui iam ipsorum obliuiscuntur, sortemque suam altiorem quam humanam rati, omnia sibi licere, nihil imminere periculi putant. Quod fermè Alexandro regi dicitur con tigisse. Ergo in seipsis solutiori licenta incontinentes euadunt, circa res suas admodum negligentes, erga homines superbi, iniurij, contumeliosi, caeteri uerò contra illos odio &inuidia perciti, &insidias machinantur &piaelia parant. Quamobrem facillimè multis de causis, quas intelligere quilibet facile potest, prosperitas nostra turbatur. Atque perinde ut iactus in altum lapis quando altissimè ascendisse uidetur, tunc subitò sine ullo temporis interuallo descendit, ita fortuna quem ad summa euexit fastigia rerum, statim sine mora uel iubet eum uelut è monte sponte descendere, uel ipsa praecipitat. Sanè &grandioribus casus grauior, &altioribus ruina profundior imminet. Saepissimè post blandas auras zephyrosque suaues repentè stridens aquilone procella uelum aduersa ferit, fluctusque ad sydera tollit.