Latin
713.5 to 713.7
Ficino, Opera omnia 713.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ertia quod aciem cognoscendi frequenter uertit ad sensum &sensibilia eorumque imagines in phantasia reconditas, hę uerò imagines tanquam nubes quędam usque adeò aciem mentis obumbrant ut lucem intelligibilium mirabilem non discernat, dum splendorem eorum ut plurimum non in seipso, sed in his nubibus intuetur. Vbi iam à seipso degenerantem, &quasi corporalem iam factum aspicit, &ob hoc neque uerum ipsum uidet neque clarum, sed imaginum caligine obfuscatum. Similis autem uidetur haec affectio mentis, oculis rubra ophthalmia laborantibus, quibus lux non clara sicuti est, sed rubra uidetur, colores quoque in luce non quales sunt, sed rubri. Sunt etiam nonnulli quorum animus aliquando ita &corporis contagione, &corporalium nebulis obfuscatur, ut rerum spiritalium radios omninò nusquàm uideat, instar oculi qui opprimitur catarracta. Caeterum quando corporales hae sordes quodammodo abluuntur, ab animo incorporalia aliquantum prospiciuntur, quando uerò penitus diluuntur, subito intelligibile lumen, intelligibilium omnium radijs plenum intelligentiae oculis sese prorsus infundit. Quod quidem ubique est, &natura sua intellectualem oculum, cum primùm fuerit purgatus, illustrat, sicut lumen uisibile uisum. Atque sensibilia omnia multò clarius in luce intelligibili tanquam in primo fonte refulgent, quam in luce quae reuera illius est umbra. Meminisse uerò oportet, Animam &occupatam in mole corporis fabricanda regendaque, &in diuersas actiones distractam perturbatam ad spiritalium radios, aut nullo modo, aut plurimum neglectè &leuiter aciem uertere, adde, &oblique. Quippe etiam quando paulò attentius pro uiribus aspicit, quia ipsa coniuncta est corpori saepissimè ad coniuncta se flectit, id est, ad corporalium nubes in phantasia uolantes. Phantasia etiam radios spiritalium cum primum menti subrutilant corporalium simulachris induit, ideoque mens aut nullo pacto aut uix obscureque uidet.