# Opera omnia 714.1-4

Ficino, Opera omnia, 714.1 to 714.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/714.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/714.1

Sed quando & seiuncta est à corpore, & à corporis labe mundata, ad incorporalia solum tota intentione conuertitur. Quorum uberrima luce refulget ad uotum. Cuncta in ea clare discernit tanquam & clarissima in seipsis & intelligentiae intima. Hoc autem assequitur quando perfectio temporis orbe increatam exemit labem, purumque reliquit aethereum sensum atque aurae simplicis ignem. Ratio immortalitatis animi, quoniam intelligit incorporea sine corporis instrumento, attingit formas separatas, separatque coniunctas. Vod autem animus noster queat secundum substantiam separari à corpore, atque deinde in seipso manere, ex hoc in praesentia intellexisse sufficiat, quod intellectus agit, sine ullo instrumento corporeo, quando scilicet per omnia corporalium genera speciesque discurrens ascendit inde superius ad ordinem spiritalium illaque in genera sua speciesque distinguit. Per instrumentum uero corporeum, quod etiam particulare est, non posset nisi corporea & particularia compre hendere. Si absque corpore potest, & seorsum ab illo uiuere atque intelligere. Adde quod secundùm actionem, quae & à substantia eius est, & in substantia permanet, ipse non mo do attingit, quae separata aeternaque sunt, quando inuitus etiam phantasiae fallacijs probat talia quaedam in rerum ordine esse debere, uerumetiam ui sua separat à materia formas, quando in rebus naturalibus secernit à singulis speciei cuiusque naturam. Plotinus & Proculus aiunt, quoniam essentia actionis & principium est & fundamentum, ideo mentem quae actione se à corpore seuocat abstrahendo posse multo magis secundum essentiam seorsum à corpore uiuere. Themistius arbitratur, difficilius esse naturas separare coniunctas, quam formas percipere separatas, unde concludit, intellectum posse separatas formas attingere, quandoquidem coniunctas naturas pro arbitrio separat. Ratio immortalitatis animi ex proportione ad formas separabiles, atque ex accessu ad separatas. Aturae huiusmodi naturalia familiariaque obiecta sunt intellectus humani, quamdiu naturale hoc corpus inhabitat. Continue nam & naturali quodam instinctu intelligit eas à singulis separando. Vnde inter hunc & illas necesse est ut proportio sit non parua. Ex quo concluditur intellectum esse ea condi tione corpori iunctum ut sit separabilis, imò etiam quodammodo separatus, quandoquidem ob iecta eius domestica sunt species coniunctae quidem singulis, sed non ut coniunctę, imò ut separabiles atque separatae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
