# Opera omnia 715.1-4

Ficino, Opera omnia, 715.1 to 715.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/715.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/715.1

Vnde etiam sequitur posse seorsum à corpore uiuere, & clarissimè intelligere. Anima in corpore secundum Platonicos procedit cognoscendo à singulis ad species, à speciebus ad ideas. Extra corpus conuerso progreditur scilicet ab ideis ad species, à speciebus ad singula. Erum quando separatus animus est progreditur aliter, quam in corpore. Nam in corpore animus à singulis ad species, e speciebus transit ad rationes. Separatus autem contra. Nempe afamiliaribus suis naturaliter tunc incipiens, in diuinis rationibus naturali intuitu naturales uidet species, ac in speciebus quasi subita quadam argumentatione, & tamen momento inspicit singula. Hinc circulus ab eo fit à tempore ad aeternitatem ab aeternitate rursus ad tempus. Ergo quemadmodum ita coniunctus materiae fuit ut separabilis foret, & aliquando separatus existeret, sic deinde ita separatus existit, ut rursum iungibilis sit, & aliquando uinctus. A naturis procedunt uires, naturae à uiribus indicantur. Nam ab infinita potentia, sapientia, bonitateque regitur. Non igitur frustra uires sunt naturales. Hac argumentatione ad animorum circuitum sempiternum uti uerisimiliter fortasse possunt Platonici. Eadem uerissime ad corpo rum humanorum resurrectionem Hebręi, Christiani, Mahumetenses uti posse uidentur. Quod obscurè animus in corpore, tàm clare extra corpus intelligit incorporea. VRoinde anima dum in materia & quodammodo sub tempore uitam ducit, naCturales formas in materiae infimae uidet umbra. Supernaturales autem formas, ut plurimum, sub naturalium uidet eclypsi. Quando uerò extra materiam, & super tempus agit uitam, tunc supernaturales quidem formas in summae formae lumine conspicit. Naturales autem sub radijs supernaturalium intuetur. Tunc igitur omnia clare omnia, nunc obscurè, siquidem temporalia non aliter percipit, quàm per eorum imagines sensibus haustas, in eisque quasi purgatas. Non enim aliter inter hęc & ani mam est proportio. Ad aeterna uero quamdiu immortali corpore occupata est, difficile parumque conuertitur, & conuersa occursu imaginum corporalium saepissime hallucinatur & fallitur. Hinc illud Platonis nostri mysterium in Phedone. Animus in alio uiuens, scilicet in corpore, perque aliud aspiciens scilicet per sensuum fenestras atque phantasmata, aspiciens, inquam, quae sunt in alio, id est, tàm species in singulis, quam formas singulas in materia nihil usquam clarè discernit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
