# Opera omnia 716.1-4

Ficino, Opera omnia, 716.1 to 716.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/716.1

Nam forma quae uel diuisibilis est, uel necessariò iacet in alio nunquam reflectitur in seipsam. Clarissime tandem rationes discernit quando ex se ad summam omnium inspicit rationem. In qua mentis uisus rationem uimque lucis uidet atque colorum, tantò hac luce hisque coloribus fulgentiorem quantò ibi, scilicet in idea sua, est integrior & praestantior, quàm in corporibus inde formatis. In qua etiam mentis auditus rationem sonorum audit sonantiorem, consonantioremque sonis cunctis quos uel auris audire, uel phantasia queat imaginari. Eadem ratio est de caeteris intelligentiae sensibus. Quibus quisquis suauissime optat frui det operam imprimis oportet ut corporis sensibus utatur quidem, sed non fruatur. mis Qualis est amor talis amicitia. Marsilius Ficinus Alamanno Donato dilectissimo suo, S. D. Vm amicitia, quod nemo dubitat, ab amore uim nomenque accipiat, nihil enim aliud est amicitia, quam mutuus amor stabili quadam, id est, honesta consuetu dine confirmatus, consentaneum est, ut qualis est ipse amor à quo amicitia du citur & dicitur, talis quoque sempersit amicitia. Qualem igitur nostram fore po tissimum Alamanne dicemus? Certe cum non aliunde, quam ab amore Platonico coeperit, haud aliter unquam, quam Platonicam nominabimus. Siquidem in exponendis nuper commentarijs nostris in ipsum Platonis conuiuium de amore compositis, sic interim amare inuicem nos incepimus, ut quam Plato illic ueri amoris ideam fingit, ipsi iam in nobis effinxisse atque perfecisse uideri possumus. Ab hoc ipso deinceps amore Platonico, Platonica quaedam amicitia nascitur, quae in almo musae Vraniae gremio concipitur, alitur, augetur. Ea quandoquidem à musis originem ducit, nihil redolet, nihil sapit unquam, nisi musicum & consonans, & concinnum. Huic uni beniuolentiae (ut est apud Platonem) plus fidei est habendum, quam ulli necessitudini uel consanguinitati. Ergo quid dubitas ulterius. Alamanne? Vtrum Plato noster plures uno in corpore animas esse uo luerit? Tantum abest quod in uno sint plures, ut saepe quodammodo, uel contra contingere uideatur, quando uidelicet unam fermè in pluribus amicorum corporibus animam Platonico amore conflante perspicimus. Sed de his hactenus. Venio iam ad ea de quibus interrogas. Secundùm Platonem una in homine anima est, tres in anima una uires. tiσlis, Vaeris nunquid Peripateticis illis adhibenda sit fides, qui Platonem quod plures in homine animas scilicet rationalem, irascibilem, concupiscibilem collocauerit, calumniari non dubitant. Respondeo, equidem unam tantum esse animam, per quam pluribus eius uiribus haec omnia facimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
