Latin
717.1 to 717.4
Ficino, Opera omnia 717.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sitientis anima prout sitit nihil aliud, quàm bibere cupit, atque ad id prout sitibunda: est solum impellitur. Si quid igitur ipsam interim retrahat sitientem, aliud certè quiddam in anima ipsa erit praeter uim illam, quam diximus sitientem, quod illa à potum quasi bestiam retrahat. Res enim, ut suprà diximus, una eademque nunquam per eandem sui partem circa idem simul contraria peragit. Nam quo pacto manus una Sagittatij unius arcum unum, uno momento intendit simulatque remittit. Videmus autem sitientes nonnullos aliquando bibere nolle, horum igitur anima habet in se aliquid quod impellit ut bibat, aliud rursus quod polum uetat &impedit. Illud concupiscentiam, hoc rationem appellare solemus. Quamobrem concupiscentia, atque ratio diuersae inter se esse uidentur. Diuersae quoque sunt inter se concupiscendi uires &irascen di. Saepe enim ratio iubet nonnulla à quibus appetitus abhorreat, ut in medicinis, laboribus, periculisque subeundis apparet, sed iracundiae uigor nonnunquam excitus, utpote qui tunc pro ratione capiat arma, efficit tandem ut ignauę concupiscentiae indignati quod ratio mandauerat, inuita concupiscentia, agamus atque patiamur. Praeterea quando ratio pugnare nos pro patria iubet, appetitus in ipso praesio, somno, fame, siti prouocatus nos à praelio ad mollitiem &cconuiura reuocat. Iracundia uerò dum in hostes inuehitur, inuita concupiscentia rapit ad praelium. Quod autem aliud quoddam sit uis irascendi, ratio aliud, quis nam modo rationis compos sit, ambigat? Nempe in bestijs cum sit ita, nulla est ratio. Rursus in pueris fermè statim natis feruescit ira, ratione autem serus utimur. Praeterea saepe ira ad ulciscendum nos impellit, sed ratio prohibet. Cum uerò tam ira, quàmlbido a ratione disse ant, libido tamen magis ira uidetur à rationis dignitate discedere, tum quia ad uiliora detorquet, tùm quia ira saepe aduersus uilem libidinis impetum indignata rationi opitulatur. Libido uerò nunquam aduersus iram rationi fa uere uidetur. Haec Plato.