# Opera omnia 718.5-7

Ficino, Opera omnia, 718.5 to 718.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/718.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/718.5

Quoniam uerò lucis ueritatisque natura est, ut caeteris alia uerè declararet, Deo cuncta per se ueren clareque conspicua sunt. Perinde ac si uisibilis lux cum sit colorum uisibiliumque fons se ipsam intueatur tanquam omnicolorem, atque in se colores omnes sensibiliaque omnia uidet. Lumen uisibile, rationale, intelligibile, diuinum. VErùm ad tàm sublimem speculationem, haud tam repente prosiliendum, sed gradatim ascendendum mens admonet, ne caligari cogamur ac splendore nimio obcaecari. Noli ratio confidere sensibus. Visus tibi non satis nunciat, cęteri nul lo modo. Visus quia sensualis lux est tantùm sensibilem accipit, datque splendorem. Atque conuerso, quia sensibilem accipit datque splendorem, hunc sensualem quan dam lucem esse cognoscis. Vitra uerò in die non licet progredi. Sed hinc à me discito, primùm quidem me scilicet intelligentiam esse lumen quoddam intellectuale quando quidem obiectum meum est intelligibile lumen, quod in qualibet re & quaerenda quaero & reperta reperio. Siquidem lumen cuiusque rei & ipsius ueritas idem. Veritas est lumen intimum, lumen ueritas se ad extima fundens. Discito deinde te scilicetrationem esse lucem quandam rationalem, rationemque lucentem, postquam rationem lucis tanquam originem tuam ratiocinando tanta auiditate perquiris. Sed uis rationem lucis commodius assequi? In duce cuius libet rationis eam quaerito. Ibi est ratio lucis ubi & omnium, in ueritate summa, quae & ipsa summa certitudo & claritas est reperies ueritatem lucis & claritarem. Siquidem idem est huius lucis, quam quaeris claritas atque ueritas. Quid lux in Deo? Immensa suae bonitatis ueritatisque exuberantia. Quid in angelis? intelligentiae certitudo à Deo manans profusumque gaudium uoluntatis. Quid in coelestibus? Copia uitae ab Angelis, uirtutis explicatio a coelo. Risus coeli. Quid in igne?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
