# Opera omnia 719.5-7

Ficino, Opera omnia, 719.5 to 719.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/719.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/719.5

Hic fit ut omnia uoluntatem appetant, quia non modo uoluptate terrena, sed etiam coelesti laetitia generantur. Quis dum neget numina laeto quodam affectu omnia mouere ac gignere? Cum uideamus & ab animalium natura, & ab arte omnia uoluptate procreari ac perfici. Aliud lumen est. Aliud calor. Atque lumen antecedit calorem. Vod aliud fulgor sit aliud calor perspicuum est. Nam fulgent siue nitent, quae non calent, ac etiam frigida multa. Calida sunt etiam multa quae fusca, calor ignis penetrat saepe qua non transit splendor, propagatur & splendor longius ciriusque multò quàm calor, quòd sit calor à lumine inueniet quisquis cogitabit etiam in spiritibus intelligentiae claritatem origine quadam antecedere uoluntatis affectum, & in mundi machina Solis radios sequentis caloris originem esse. Lumen est quasi spiritale quoddam. Et spiritus sunt lumina quaedam. Vod lumen spiritale quoddam sit potius, quàm corporale ex eo constat, quia passim sine tempore propagatur. Sine offensione implet perspicua corpora. Sine sui inquinamento se sordibus circumfundit. Praeterea corporibus his facilius se largitur quae longius à corpulenta mole discedunt. Vnde purissima corpora coeli & ignis, ut Platonici putant, in se lucent. Aër & aqua ab illis. Interiora terrae neque ex se nitent, neque ex illis. In superficie terrae lumen mixtionibus diuersis elementorum quatuor maxime terrenis infusum diuersorum colorum induit formas, quasi corpuscula, quorum quasi quaedam animulae sunt scintillae luminis illis infusę. Quas si ab illis mixtionibus segregaueris atque setuaueris ui debis forte quales sint rationales animę à corporibus separatae. Sunt enim lumina quę dam olim in corporibus confusiora, sed iam in naturam propriam restituta, ideoque clarissima Sic enim corpus ab anima diuersissimum illi quasi eclypsim obducit sicut Luna coniuncta Soli, imo uerò sicut mixtio terrena à coelo alienissima coeleste lumen reddit opacum, facitque colorem ex lumine, sic corpus circa animam reddit ex intelligentia sensum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
