Latin
720.1 to 720.4
Ficino, Opera omnia 720.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lumen in Deo, In angelo, In ratione, In spiritu, in corpore. Erùm ut redeamus illuc unde digressi sumus coelum quamuis in se, non tamen ex se, sed ex superiorum claritate &gaudio refulget &gestit. Ceu oculus ex spiritus claritate animique laetitia. Spiritus autem laetatur maximè claritate sua Solisque. Animus claritate spiritus atque mentis. Videtur autem lumen hoc esse mens refulgens per corpus, perspicuum quasi uitrum, &inde iam facta uisibilis. Mens autem lux in se ob nimiam uberitatem tenuitatemque penitus inuisibilis. Deinde lux in mente est ueritas gaudensque gaudium uerum. Tertio lumen à mente in corporibus est quaedam ueritatis rerum sensibilium declaratio. Pulchritudinis flos, oblectatio sensus. Sed repete rectiùs lumen in diuina mente intelligentiam supereminet. Inde angelicae menti lumen idem infusum secundùm intelligentiam redditur, sed super terminos rationis. Diuinum hoc angelicumque lumen in mentibus hominum secundum rationem iam euadit. Sed superat phantasiam. In spiritu secundum phantasiam, super sensum. In corpore uerò maximè oculis quasi coelestibus animae stellis sensui iam familiare sit, sed non materiae. In omnibus mentibus lumen est uita exuberans. Veritas clara certaque, laetitia plena. Inde in corporibus est diuinae explicatio &effusio uitae. Declaratio ueritas rerum &authoris gratia formae, uoluptatis incitamentum. Empedocles &Zeno uolunt quemadmodum se habet ad carbonem flamma, sic quodammodo se habere lumen ad flammam. Atque flammam esse quasi lumen densum. Lumen uerò flammam rarissimam, uitamque cunctorum. Plotinus &Proclus arbitrantur lumen esse uisum quendam aspectumque numinum per radios coelestium oculorum procul emissum. Atque esse spiritum quendam diuinum, qui &omnia uideat, &quantum in se est ab omnibus uideatur. Addunt eiusmodi spiritum extingui nusquam, sed sidera sequi. Lumen est umbra Dei, Deus est lumen luminis. Enique lumen est, quasi numen quoddam in mundano hoc templo Dei similitudinem referens. Adeo ut Plato noster in libris de Repub. hoc ipsius boni filium nominauerit. Est enim instar Dei aspectu ante omnia uenerandum, est &lificatio quaedam subita &latissima absque detrimento sui ob exuberantem bonitatem largitatemque suam cunctis sese libentissime &felicissimè largiens. Causa con seruatioque &excitatio omniumque nascuntur. Proinde ad uitam, ueritatem, laetitiam, unde descendit caetera subleuat. Absque huius praesentia mori cuncta uidentur. Huius autem praesentia reuiuiscere.