Latin
726.5 to 726.6
Ficino, Opera omnia 726.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At ego Persarum, Aegyptiorum, Chaldaeo m authoritate fretus, putabam ad caeteros quidem terrena, ad sacerdotem uerò solùm coelestia pertinere, ita tamen ut &consilio humano suus relinquatur locus, &ad coeli Redorem summa imperij referatur. Sed uis nunc mittamus coelestia? Mittamus. Quid igi tur postulabo? Hoc unum. Quum in caeteris Caesare ipso superior sis, ne patiare ut in hoc uno uel Pilato inferior uidearis. Sed uelis quòd Commissarij manibus tuo nomine ab initio me praesente in causa mea scriptum est, sit scriptum. Hoc uenerande pater est, quod ocij philosophici gratia posco, ueruntamen fiat uoluntas tua. Foelix qui sua contentus est sorte. Marsilius Ficinus Valerio Romanae Scribae Principis, &c. S. D. I haud facilè euergunt, quorum uirtutib. obstat res angusta domi, certem multo diffici lius emergunt, quibus obstat res nulla domi. Solent, quib. res nulla obstat, nihilo indigere. Discipulus uerò noster, qui modo te salutauit, ob hoc ipsum omnib. indiget quia obstat res nulla domi. De re omni uerò quid dicam? Tam maximè rerumomnium copia genus hominum impedit, quàm inopia.