Latin
PROEMIVM LIBRI III
Ficino, Opera omnia 727-2
Unproofread scanNot analysed yet
sum de ijs quoque aliàs me scripturum. Nam nihil prorsus deinde hac in re men ti suboritur. At si turtures longem salatiores sunt, quàm lusciniae, cur illae nobis Aiampridem peperere nonnihil, hae uerò nihil pariunt? An forte quia Philomena musis, turtur Veneri consecratur? Aedes autem nostra non Veneri dicata est, sed mu sis. Sed age experiamur parumper, nunquid Thomas saltem Minerbettus, cui nuper uxor elegans scitum peperit filium, nobis aliquid pariatur. Quando me Thomas nato ele git compatrem, nónne sibi me fecit comparem? magnum est miloannes magnis uiris aequari. Optimum quoque optimis comparari. Quanti faciam quod Minerbettus magni nos faciat, te non latet, qui nosti quanti eius iudicium semper fecerim. Quam enim apud Platonem nostrum ideam optimi ciuis quotidie legimus, in hoc ferme iam agnouimus. Cui tàm curae publica sunt, quàm caeteris proptia, in quo singulatis magnanimitas, &incredibilis mansuetudo inter se de paritate contendunt. In quo &prudentia liberalissima, &liberalitas prudentissima, in quo tanta cum grauitate benignitas, ut tot diligant quot uident, tot ament colantque quot &norunt. 17. Septemb. 1476. Quae sit uera laudis laus. Marsilius Ficinus Anthonio Seraphico Conphilosopho suo, S. D. Olent opifices alij quantò minus leuiusque opus est quod fabricandum aggrediuntur, tantò &facilius, &uerius fabricare. Adde &tantò magis probari, quantò magis eorum opera materiam superat. Contra uerò in ijs tribus se habent periti declamatores illi qui in laudando uersantur. Sanè facilius ueriusque magna laudant, quàm parua, &laus illa apud prudentes probari solet potissimum, quae ita modum tenet, ut à laudato superari quodammodo uideatur. At cur inter opificem &declamatorem tanta diuersitas? Nisi quia opera quidem non ab opere fabricando uim habent, sed ab opificè. Vehemens enim actio est non ubi ingentem quis aggreditur machinam, sed ubi uirtus ingens est in artifice. Laus autem contra non tàm à laudante sortitur reuera, quàm à laudato uirtutem. Et quamuis saepè ueritatis opinionem quandam à dignitate laudantis adipiscatur, uera tamen erit laus, si uera uirtus in eo fuerit, quem laudamus. Sed nescio qua infelici negligentia praetermiseram hic Seraphice quartum, &id quidem cunctorum maximum, quod uel parumperpraetermisero, mi Seraphice, reli gio est. Artifices alij tunc solum examussim exprimunt quod proponunt, cum non aliud respiciunt, quàm formam ipsam operis faciundi. Laudatores autem contra, tunc solum rite laudant cum in aliud quiddam, scilicet, in Deum referunt laudati hominis excellen tiam. Vnde nam hoc proficisci putamus? Nempe quia homines indem omnino, ut bene sint habent, unde prorsus habent ut sint. Atque sicut ars humana in naturali quadam materia declaratur, sic omnis &hominis &naturae uirtus lausque lucet probaturque in arte di uina. Vale feliciter declamator facilis, uere, probate, recte. Ac si uis semper, ut nunc a prudentibus ipse laudari, quemadmodum Bermhardum Nerum nostrum paulò ante laudasti, ita posthac si modo usquam nactus fueris laudato Bernhardos Neros. aque ὶ σῖν illun